|
[III-f]
|
|
  |
|
          Propero. Virgilius, 4 Aen.: Anna, uides toto properari litore circum ibidem: Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris Horatius : Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli forte katà Plautus, Aul.: Nunc domum properare propero Mortem per uulnera properare Virgilius 9 Aen. Plinius, Pan.: Hinc delubra occulta celeritate properantur Tacitus, lib. 1: Inoffensum iter properauerat Iuuenalis, sat. 3: Haec inter pueros uarie properantur Virgilius: Properate iussa.           Proficiscor. Subintelligitur uiam uel iter. Propertius, lib. 1: Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas Festus Pompeius: Profecturi uiam Herculi aut Sanco sacrificabant.           Proruo. Vide ruo.           Prouideo. Vide prospicio. Terentius, And.: Quae si non astu prouidentur me aut herum pessum dabunt.           Prospicio tibi, prouideo tibi. Subintelligitur utile uel commodum. Liuius: Qui sedem senectuti uestrae prospiciunt. Vide supra prospicio et utile in ellipsi.           Pudet. Vide poenitet. Martialis: Sed si te non pudet illud, hoc saltem pudeat, Galla, negare nihil Apuleius, lib. 5: Quanquam nec istud pudiuit mecum meo famulo Plautus, Cas.: Ita nunc pudeo atque ita nunc paueo Terentius: Haec non te pudent? Lucanus: Semper metuit quem saeua pudebunt supplicia Terentius: quem nec pudet quicquam.           Pugno. Subintelligitur pugnam graece μάχην μάχεσθαι Plautus, Pseud.: Priusquam istam pugnabo pugnam Cicero, pro Murena: Ex omnibus pugnis uel acerrima mihi uidetur illa, quae cum rege commisa est et summa contentione pugnata Catullus: Pro qua mihi sunt magna bella pugnata Horatius, 3 Carm.: Et pugnata sacro bella sub Ilio Plautus, Men.: Nec fero ueniam de pugnato praelio idem, Amp.: Haec illic est pugnata pugna uide Lambinum, lib. 2, od. 6 Lucilius, citante Donato in Adelphoe: Vicinus ocius et magnam pugnabimus pugnam Cicero, pro Roscio: Quod a uobis hoc pugnari uideo Horatius, 4 Carm: Praelia pugnare idem: Si quis bella tibi terra pugnata marique Sallustius: Quae negotia multo magis quam praelium male pugnatum a suis regem terrebant.           Quadrare. Horatius: Et quae pars quadret aceruum.           Quiesco. Apulleius, lib. 9 Met.: Post multum equidem temporis somnum humanum quieui. Et esse actiuum quiesco satis indicat passiuum illud Terentii, act. 4, scen. 2 And.: Quibus quidem quam facile poterat quiesci, si hic quiesset. Vide dormio et requiesco.           Queror. Caesar, 3 Ciu.: Calamitatem aut propriam suam aut temporum queri Plautus, Aul.: Pauperiem meam conqueror. Vide conqueror.           Recordor. Vide memini.           Redire. Vide ire et obire.           Redoleo. Vide oleo.           Redundo. Ouidius, lib. 3 Trist.: Siue redundatas flumine cogit aquas et 6 Fast.: Amne redundatis fossa manebis aquis.           Refert. Idem est quod refero. Vide lib. tertio, cap. primo.           Regno. subintelligitur regnum graece βασιλεύειν β·ασιλίαν Horatius: Et regnata petam rura Phalanto idem, 3 Carm.: Et regnata Cyro Bactra parent Virgilius: Acri quondam regnata Lycurgo.           Regredior. Subintelligitur gressum. Ennius, citante Nonio: Qui nunc in certa re atque in orata gradum regredere conare?           Reminiscor. Vide memini.           Requiesco. Virgilius: Et mutata suos requierunt flumina cursus idem, in Ciri: Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus: Propertius, lib. 2 elegia ultima, ex Scaligeri correctione: Quamuis ille suam lassus requiescat auenam ibidem: Ante Iupiter Alcmenam geminas requieuerat Arctos. Vide quiesco.           Resideo. Residere poenitentiam dixit Plinius pro sedendo agere, lib. 34, cap. 14: Aristonidas artifex quum exprimere uellet Athamantis furorem, Learchum filium praecipitare uolentis et praecipitato illo residentis poenitentiam. Sic emendat ex antiquis Leuinus Torrentius. Plautus, Cap., act. 3: Venter guturque resident esuriales ferias, pro sedendo agunt Cicero, de leg. 2: Denicales ferias appellat, quibus residentur mortui, quod scilicet sedendo mortuis feriarentur.           Roro. Plinius, lib. 17, cap. 10: Si rorauerit quantulumcumque imbrem Ouidius: Scribimus et lacrymis oculi rorantur obortis idem, 3 Fast.: Mollis erat tellus rorata mane pruina idem, 2 de Ponto: Roratas rosas et in Sacris: Rorate, coeli, desuper et nubes pluant iustum. Vide pluere.           Ruo. Subintelligitur ruinam. Quid si nunc coelum ruat?, ubi Donatus supplet se, quia accusatiuus exprimitur in compositis Horatius, 4 Carm. : Multa proruet integrum cum laude uictorem Terentius, Ad.: Vide ne ille huc intro se irruat idem, Eun.: Illico omnes proruunt se foras Catullus ad Manlium: Nam mihi quam dederit duplex Amathuntia curam scitis et in quo me corruerit genere Virgilius 12: Ruet omnia late et 2 Georg.: Et ruit atram ad coelum picea crassus caligine nubem Horatius, lib. 2, sat. 5: Vnde diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos? Terentius, Ad.: Caeteros ruerem, agerem, tunderem et prosternerem Plautus, Rud.: Corruere diuitias, id est: Congregare Lucretius, 6: Quum mare permotum uentis ruit intus arenam Virgilius, 1 Georg.: Cumulosque ruit male pinguis arenae subintelligitur agricola Liuius, 8: Vt ferme fugiendo in media fata ruitur Apulleius, 1 Flor.: Et quaerit quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uice M. Varro: spicae corruntur in corbem.           Rutilo. Valerius Maximus, lib. 2, cap. 1: Capillos cinere rutilarunt Plinius, lib. 28: Gallorum hoc inuentum rutilandis capillis Liuius, lib. 37: Comae promissae et rutilatae Tacitus: Crinis propexus et rutilatus.           Salto. Ouidius 5 Trist.: Carmina saltantur theatro idem, 2 Trist.: Saltata poemata populo Horatius, 1 Serm.: Pastorem saltaret ubi Cyclopa rogabat Iuuenalis: Chironomon Laedam molli saltante Batyllo Euripides, Andr.: πήδημα πηδήσας, id est: Saltationem saltans.           Sapio. Plautus: Ego meam rem sapio Persius: Quum sapimus patruos idem: Neque demorsos sapit ungues Ennius, apud Ciceronem: Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam.           Satisfacio est facio satis, ut satis accipio, ubi satis pro accusatiuo est. Nihilominus tamen Cato, Rust., cap. 149, dixit: Doni cum pecuniam satisfecerit.           Satago. Vide lib. 2, cap. tertio, in rectione genitiui.           Seruio seruitutem tritum fuit, a graecis sumptum δουλεύειν δουλίαν. 5 Cicero, in Topicis: Quorum nemo seruitutem seruiuit idem, pro Murena: Si seruitutem seruient Quintilianus: Seruus est, ut antiqui dixere, qui seruitutem seruit Plautus, Aul.: Nam qui amanti hero seruitutem seruit idem, Trin.: Tuis seruiui seruitutem imperiis ibidem: Tibi seruitutem seruire idem, Mil.: Nam ego iam diu apud hunc seruitutem seruio Liuius, lib. 40: Qui seruitutem seruissent Cicero, 1 0ff.: Vt communi utilitati seruiatur Martialis, lib. 2: Non bene, crede mihi, seruo seruitur amico Seneca, de tranq.: Assuescamus coenare posse sine populo et paucioribus seruis seruire. Ex his exemplis bene intellectis extirpantur uerba quae isti fingunt impersonalia passiuae uocis et simul uerba neutra. Vide inseruio.           Sedeo. Prisciani uerba sunt haec ex lib. 18, de impersonali constructione: Nam quum dico curritur, cursus intelligitur, et sedetur sessio, et ambulatur ambulatio, et euenit euentus, et similia, quae res in omnibus uerbis etiam absolutis necesse est ut intelligatur ut uiuo uitam, ambulo ambulationem, sedeo sessionem, curro cursus. Vide curro.           Sitio. Ouidius, 1 Fast.: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae Et, ut sitio sitim uel sitire dicendum erat, sic per translationem dixit Cicero, lib. 3 ad Q. frat.: Neque sitio honores, neque desidero gloriam et 5 Phil.: Sanguinem nostrum sitiebat.           Somnio. Plautus, Rud.: Mirum atque inscitum somniaui somnium Suetonius, Galba: Somniauit speciem fortunae caetera.           Sono. Virgilius: Nec nox hominem sonat idem, Culice: Sonat liquorem Persius: Sonat uitium percussa maligne fidelia.           Spiro uel expiro. Arnobius lib. 1: Nunquid suas animas expirauerunt uenti? Apuleius, de mundo: Et quum mouetur spirat illos spiritus Ouidius, 3 Met.: Deam spirat mulier Virgilius: Comae diuinum uertice odorem spirauere Horatius, 3 Carm.: Quod spiro et placeo tuum est.           Stipulari stipulationem. Lege 3. par. 2 Dig.: Iudicatum solui lege 42, par. ultimo, Dig.: Soluto matrimonio.           Sto. Plinius, in epist.: Standum est epistolis Domitiani uox in -dus, -a, -um non potest esse nisi a uerbis regentibus accusatiuum, ut uiuendum est subintelligitur uiuere. Plautus, Pseud. 7: Quid agitur? P.: Statur hic ad hunc modum, id est: Statur uel statio.           Studeo. Horatius: Hoc studet unum Cicero, de reditu suo: Quum uero litteras studere coepit Plautus, Mil.: Magis metuant, minus has res studeant Cic., Phil. 6: Vnum sentitis omnes, unum studetis idem, de fin.: Illud quod studet, facere possit ornatius idem, Tusc.: Haec quum disputant, haec student Terentius: Hoc potius stude.           Stupeo. Virgilius: Pars stupet inuptae donum exitiale Mineruae Petronius arbiter: Caeterum dum ego omnia stupeo. |
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |