|
[XI]
|
|
  |
|
CAPVT XI   De his formis: amaturum esse, amatum fore, amatum iri et amaturum absolute.           Sustulimus ex coniugationibus has uoces: amaturum esse uel fuisse, et amandum esse uel fuisse, et amatum ire uel iri, quia hoc syntaxis est, non analogiae ineptum enim et praeposterum fuerat in uerbis coniugandis de syntaxi praecipere et quemadmodum dicis Homo doctus est, mulier pudica est, sic dices Homo est amaturus uel amatus uel amandus, mulier est amatura, amata, amanda. Sic uero se res habet: Duo actiua participia adiuncta uerbo substantiuo totam perficiunt cuiuslibet uerbi actiuam, et duo passiua totam passiuam sic: amans sum, amans eram, amans fui etc., et, in infinitiuo, amantem uel amantes esse, fore uel fuisse rursus: amaturus, amatura, amaturum sum, eram, fui, ero amaturi, amaturae, amatura sumus, eramus, erimus et in infinitiuo: amaturum, amaturam, amaturum uel amaturos, amaturas, amatura esse, fore, uel fuisse. In passiua: amatus, amata, amatum sum, eram, fui, ero in infinitiuo: amatum -am, -um, amatos, -as, -a esse, fore uel fuisse sic amandus, -a, -um sum, ero, fui in infinito: amandum, -am, -um uel amandos, -as, -a esse, fore uel fuisse. Dicam adhuc planius: amatus, -a, -um sum uel fui non est tempus praeteritum in passiua non magis quam amandus, -a, -um sum uel fui. Verba enim in -or nullum habent praeteritum. Sed amatus sum praesentis uicem supplet amatus fui, praeteriti amatus eram, imperfecti amatus fueram, plusquamperfecti etc. Vtimur tamen iam promiscue amatus sum uel fui pro praeterito, quod magis ex natura uerbi substantiui accidit quam ex uero praeterito. Itaque amatus sum duae sunt uoces, non una.           Idem fere dicendum de amatum ire et amatum iri, de quibus nescio quas tricas inculcat Laurentius, lib. 1 cap. 28. Quid sit tenendum paucis accipe. Hoc uerbum, eo, ut notum est, motum significat, ut eo piscatum aliquando tamen ita supinis adiungitur, ut res una esse uideatur, neque ulla motus uera significatio perspiciatur, ut Credo carmina lectum iri, id est: legi Cur te is perditum, id est: perdis Plautus, Mil.: Credo te facile impetratum ire, id est, impetrare. Denique lectum ire aut iri non sunt tempora futuri aut praesentis, ut putant, sed ponuntur aliquando pro praesenti, aliquando pro praeterito, saepius pro futuro. Credidi uos laesum iri, id est, laedi, praeteriti est Spero carmina lectum iri, id est, legi, futurum est. Quae diximus testimoniis comprobemus Terentius, Heaut.: Tu tibi in meam uitam laudem is quaesitum scelus?, id est, quaeris idem, And.: Cur te is perditum?, id est, perdis Sallustius, Cat.: Et dum paucis scelestis parcunt, bonos omnes perditum eant idem, Iug.: Ne ignoscendo malis bonos perditum eatis idem, de rep. ord.: Dignitate alios, alios ciuitate euersum irent Plautus, Aul.: Vt me meosque perditum ires liberos, id est, perderes idem, Cas.: Argentum si quis dederit ultro ibit nuptum, id est, nubet idem, Cist.: Eunt depressum, quia nos libertinae sumus, id est, deprimunt idem, Bac.: Et me ires consultum male, id est, male consuleres Plinius, in Pan.: Ereptum alienas pecunias eunt Tacitus, lib. 15: Contumelias ultum ibat. Exempla infiniti Quintilianus, lib. 11, cap. 1: Vltum ire scelera, id est, ulcisci Plautus, Cist.: Qui mihi magis potueritis ire honorem habitum nesciunt idem, Bac.: Desistas tantopere ire oppugnatum idem, Mil.: Mihi amanti ire opitulatum Sallustius, Iug.: Quippe cui Romae omnia uenum ire in animo haeserat ibidem: Cum maxima cura ultum ire iniurias festinat, id est, ulcisci Martialis, lib. 3: Gaudes ducentas nuptum ire post mortes, id est, nubere. In passiua: Cicero, 1 de diu.: Remigem quendam uaticinatum madefactum in minus triginta diebus Graeciam sanguine, id est, madefieri Terentius, Nec.: Quum interea rumor uenit datum in gladiatores Plautus, Rud.: Mihi isthaec uidetur praeda praedatum iri Cicero, 2 de inu.: Si illud concedatur, id non concessum iri oportet Plinius, 2 Epist.: Quae absolutiora mihi uidebantur, non fuit alienum judicio tuo traditum iri Lactantius, lib. 1: Et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est. Itaque in actiua: Gaudes nuptum ire praesentis est, gaudebis nuptum ire, futuri, gauisa fuit nuptum ire, praeteriti in passiua, dictum iri oportuit praeteriti temporis est, dictum iri oportet praesentis temporis est, dictum in oportebit, futuri. Ex his collige hanc esse periphrasim in qua uerbum eo non significat, ut dixi, proprie motum, sed uelut coire cum supino sic graece διὰ φροντίδος ἔχει pro φροντίζει, honorat παίζεις ἔχων pro παίζεις, ludis εἰμὶ ὤν pro sum et multa huiusmodi. Sic latine facere uerba pro loqui, fac nos missos pro mitte, et similia. Nunc expendamus locum Ciceronis in epist. 1 lib. 5 uerba Metelli ad Ciceronem sunt: Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia neque me absentem ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri cui respondet Cicero: Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nunquam te a me ludibrio laesum iri et infra: Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari etc. Vides oppugnatum iri et oppugnari nihil omnino inter se differre, quandoquidem ad laesum iri et oppugnatum iri respondet Cicero per laesum iri et oppugnari.           Gellius, lib. 1 cap. 8, docet apud antiquos in usu fuisse hanc uocem amaturum in infinito sine numeris, generibus, aut personis, ita ut purum uerbum, non participium deberet appellari, ut credo ego inimicos meos hoc dicturum. |
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |