[IX]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT IX

 

Supinum in -um admittitur, in -u excluditur.

 

          Ex numero gerundorum est etiam supinum geritur enim a participio in -tus, ut caetera in participio in -dus et dicitur supinum quia supine, hoc est negligenter, agat, et pene ociosum et superuacaneum sit. Nam orationes quae possunt fieri per hanc uocem crebrius ad alias transferuntur, ut discedo lecturus, discedo ad legendum, discedo ut legam, discedo lectum. Tum praeterea, quum raro inueniatur, rarius accusatiuo iunctum reperitur. Virgilius: Suspensi Euripilum scitatum oracula Phoebi mittimus idem: Venimus huc lassis quaesitum oracula rebus Terentius: Cur te is perditum? Semper iungitur uerbis motum significantibus et motus etiam est in illis: Collocauit filiam nuptum conduxi te cantatum admitte me spectatum.

          Amatu, lectu, auditu mire conturbant grammaticos. Mihi partim sunt datiui quartae inflexionis, partim ablatiui, quibus modus significatur. Datiui exempla sunt: Mirabile uisu horrendum auditu, id est: oculis uel auribus. Nam datiuus quartae antiquitus frequentior erat in -u, ut Gellius testatur, lib. 4 cap. 16. Virgilius, 8: Altissima uisu idem: Mirabile uisu, id est, oculis nam ipse alibi dixit: Oculis mirabile monstrum Valerius Maximus, lib. 15: Ergo quod auditu nouum est Plautus, Bac.: Ista lepida sunt memoratu, ubi aliqui legunt memoratui. Sed altius haec expendamus. Si terminatio in -u supinum uerbum esset, aliquando haberet a uel  ab deinde uidemus hanc uocem suscipere adiectiuum Plautus, Stic.: Tuo arcessitu uenio huc Quintilianus, lib. 8: Rebus atrocibus uerba etiam ipso auditu acerba magis conuenissent Plinius, lib. 20: Caepae satiuae olfactu ipso caligini medentur Gellius, lib. 12: Eos uersus assiduo memoratu dignos puto Tacitus, lib. 20: Copias recenti lectu auctas Liuius, 37: Et eodem armatu cares Statius, 9 Theb.: Longo defessa redibat uenatu quod etiam testimonium indicat hanc terminationem iungi uerbis motum uel locum significantibus et sic dici uenio uenatu, ut uenio agro, uenio de uenatione. Plautus, Men.: Obsonatu redeo Statius: Quem tu uenatu rediturum in limine primo operiens Cato, Rust. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Praeterea iunctura ipsius orationis indicat esse nomen Liuius,lib 31: Id dictu quam re facilius Plinius, 7 cap. 1: Paruum dictu, sed immensum aestimatione si dictu supinum est, etiam aestimatione supinum erit Cicero, in Pisonem: Quis enim te auditu, quis ullo honore, quis denique communi salute dignum putauit? idem, pro Cluent.: Quam leuia generis ipso, quam falsa re, quam breuia responsu Curtius, lib. 4: Id consilium non ratione prudentius quam euentu felicius fuit idem, lib. 8: Quis caetera auditu maiora quam uero sustinere posse credebat? Valerius Maximus, lib. 9: Nec ipsa uerba relatione familiaria quam dictu fastidienda sunt Tacitus, lib. 1. Lucos uisu ac memoria deformes. Delirant igitur qui dicunt hoc supinum significare passionem, nisi uelis dicere nomina etiam aliquando hanc passionem significare nam quum dicis Laude et amore dignum, poteris exponere ut ametur et laudetur. Sed ostende, obsecro, hanc tuam passionem in his et similibus Cicero: Perpessu aspera Liuius, 10: Migratu difficilia idem, in proemio: Vnde foedum incaeptu quod uites, foedum exitu, id est: Vt exeat uel sine ipso idem, lib. 1: Eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile fuit idem, 25: Consilia audacia prima specie laeta sunt, tractu dura, euentu tristia sed opponit Laurentius: Si essent haec nomina haberent alios casus. O plumbeum pugionem! Quid illa? In promptu, natu maior, noctu, diu, sponte, astu, impete, uitatu, petitu, suppetias, inficias et mille huiusmodi? Sed quid mirum si concedamus et alios casus, quum legamus semper Nuptui dare, et ueno exercere, et posita ueno apud Tacitum, lib. 6, Praedae et diuisui esse apud Liuium lib. 33. Denique illud quod supinum ultimum uocabant, ablatiuus uel datiuus est, per quem modum explicamus, ut si quaeras quo pacto aliquid sit mirabile, respondebo: Visu, auditu, dictu, memoratu, exitu.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .