[VI]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT VI

 

De uerbo infinito seu impersonali.

Infinitum non determinatur a uerbis: pro omni casu potest poni.

Tempus est abire latine dicitur et usitate.

          Anxie torquentur grammatici dum quae uerba infinitum determinent explicantur. Sed frustra sudant et nihil explicant. Quanto rectius Priscianus qui ex antiquis sic disputat: Vim nominis rei ipsius habet uerbum infinitum. Vnde quidam nomen uerbi hoc esse dicebant. Dico enim " bonum est legere" , ut si dicam " bona est lectio" . Haec ille. Mineruae placet: Infinitum semper esse uerbum, sed eius totum sensum et orationem sumi pro aliquo casuum. Aliquando uero nomen uerum est, ut scire tuum, nostrum uiuere. Sed iam exemplis per omnes casus ductis rem explicemus.

          In recto dixit Horatius: Virtus est uitium fugere, ubi tò fugere suppositum uerbi est ut sit: Fugere uitium, id est, fuga uitiorum, uirtus est. Sic alibi: dulce est desipere in loco, id est: Desipere in loco est negotium dulce. I nunc et dic: Verbum est determinare infinitum. Attende diligenter uerba Ciceronis, 3 0ff.: Non enim falsum iurare peierare est, sed quod ex animi tui sententia iuraueris, sicut uerbis concipitur more nostro, id non facere periurium est. Vides hic peierare et periurium idem omnino esse idem, 3 Tuse. Si autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia subdit deinde: Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in inuidentiam et paulo inferius sic colligit: Cadit igitur in eundem et misereri et inuidere hinc tu quoque collige inuidentiam et inuidere, misericordiam et misereri non differre Ouidius, 2 Met.: Posse loqui eripitur, id est: potestas loquendi.

          Pro genitiuo. Cicero: In spem uenio tuum aduentum appropinquare Plautus, Most.: Noli facere mentionem te has emisse Terentius, Phorm.: Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, et Phaedriae curam adimere argentariam Virgilius: Sed si tantus amor casus cognoscere nostros idem, 4 Aen.: Certa mori, ut ante dixerat: Aeneas certus eundi Catullus: Surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas Horatius: Indocilis pauperiem pati Pomponius Mela, lib. 2 cap. 1: Famam habent solere pro uictimis aduenas caedere Ouidius: Signa dedi uenisse deum Plinius lib. 7 cap. 55: Puerilium ista deliramentorum auidaeque nunquam desinere mortalitatis commenta sunt Cicero: Haberemque in animo nauem conscendere sic dicimus: Tempus est uenire, hora est abire, pro ueniendi et abeundi quod quia graecorum more dici et poetis tantum concedi credit Valla, lib. 1 cap. 25, oratorum etiam exempla confirmabo Cicero, Att. lib. 10: Quamquam tempus est nos de illa perpetua, iam non de hac exigua uita agere idem, 1 Tusc.: Tempus est iam hinc abire me idem, 3 Nat.: Magnam molestiam suscepit Chrysippus reddere rationem uocabulorum idem, Ver. 4: Potestas erat sese grauissima leuare infamia ibidem: Capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium idem, pro Quinct.: Te consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus euertere idem, pro Cec.: Nullam esse rationem amittere huiusmodi occasionem idem, in Top.: Sed iam tempus ad id quod instituimus accedere ad Herennium 3: Tempus est ad caeteras partes Rhetoricae orationis proficisci Sallustius: Non fuit mihi consilium socordia atque desidia bonum otium conterere idem: Quibus in otio uel magnifice uel molliter uiuere copia erat Liuius, 30: Tempus esse aut pacem componi aut bellum grauiter geri idem, lib. 44: Consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere Caesar, lib. 5: Respondit non esse consuetudinem populi romani ab hoste armato conditionem accipere idem: Consilium capit omnem a se equitatum noctu dimittere Curtius, lib. 7: Sed tempus salutis suae, tanta iam parta gloria, parcere idem, lib. 4: Cupido haud iniusta quidem, caeterum intempestiua incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam inuisere Suetonius, Calig.: Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri Valerius Maximus, lib. 2: Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri Plinius, lib. 13, in proemio: Indocilisque nasci alibi Terentius, And.: Post ubi iam tempus est promissa perfici Virgilius: Iam tempus agi res.

          Pro datiuo seu accusatiuo cum ad. Horatius, 1 Epist.: Fons etiam riuo dare nomen idoneus idem, in Arte: Tibia aspirare et adesse choris erat utilis Virgilius: Et cantare pares et respondere parati Pomponius Mela, lib. 2, de quodam fonte: Potarique pulcherrimus Ouidius, 1 epist.: Nec mihi sunt uires inimicos pellere tecto idem, 1 Met.: Sedit extinguere ibidem: Fluctusque et flumina signo iam reuocare dato Sallustius, Cat.: Et uos seruire magis quam imperare parati estis.

          Pro accusatiuo, ut illud Demosthenis: Non tanti emo poenitere Persius: Nisi te scire hoc sciat alter? Horatius: Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et inter uina fugam Cynarae moerere superbae Terentius: Vultis ne eamus uisere? sic: cogis me flere, discedere, ridere item illa: Pergis pergere?, tendis tendere, abiit abire. Pro accusatiuo cum praepositione: Terentius, Heaut.: Desine deos gratulando obtundere tuam esse inuentam gnatam, id est: propter inuentam esse gnatam Plautus, Most.: Moestus est sese has aedeis uendidisse Lucanus: O faciles dare summa deos eademque tueri difficiles, id est: ad dandum et tuendum Virgilius: Nam me discedere fleuit, id est: Ob meum discessum.

          Pro sexto casu. Cicero, 1 Tusc.: Hominum quanta sit mens difficile est existimare idem, Oratore: Esse igitur in oratione numerum quendam non est difficile existimari sic: Dignus amari, contentus scripsisse, indignor seruire malis Ouidius: O puer dignissime credi esse deus Plautus, Epid.: Ego sum defessus reperire, uos defessi quaerere Sallustius, Hist.: Audito regem in Siciliam tendere, id est: Audito regis itinere.

          Ex his iam liquet latine et usitate dici Tempus est abire, quod multi putarunt tum graecam esse phrasin, tum poetis tantum concessam. Liquet etiam infinitum non sumi pro imperfecto, ut dicere pro dicebat, nam intelligitur uerbum aliquod uide coepit in ellipsi uerborum. Verba Quintiliani sunt libri 9 cap. 3: At quae prae detractionem fiunt figurae breuitatis nouitatisque maxime gratia petuntur quarum una est ea quam libro proximo in figuras distuli, synecdoche, quum substractum uerbum aliquod satis ex caeteris intelligitur, ut Caelius in Antonium: " Stupere gaudio graecus" simul enim auditur " cepit" . Haec Fabius acute, nisi uocasset synecdoche quae est ellipsis. Melius Donatus in Hecyra, Iniurias uiri omnes ferre, 'figura" , inquit, " ellipsis est" .

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .