|
[X]
|
|
  |
|
CAPVT X   Singula participia esse omnium temporum et tempus uerbi cui iunguntur assignare.             Vltra ea quae a me superius disputata sunt lib. 1, cap. 15, animaduertendum est participium actiuum saepe iungi uerbo substantiuo. Cicero, in Orat.: Est enim, ut scis, quasi extrema pagina Phaedri his ipsis uerbis loquens Socrates auctor in Sall.: Vnus enim satis es materiae habens idem, de amicitia: Quid enim erat Aphricanus indigens mei idem, 1 de Din.: Est apud Platonem Socrates dicens Critoni suo familiari idem, lib. 6 epist.: Nam si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus, semperque magis aduersos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum Liuius, lib. 20: Illa longa oratio nec ad uos pertinens sit Terentius, Eun.: Peregrinus est minus potens quam tu, minus notus, amicorum hic habens minus idem: Primus esses proferens Gellius, lib. 5 cap. 8: Quum antea non loquens fuisset.           Iungitur saepius aliis uerbis, ut uidi legentem, discedens legebat. Fit nomen quoties casum uerbi non habet, ut uirtutis amans, unde formantur comparatiua et superlatiua.           Amaturus iungitur omnibus uerbis et temporibus, etiam futuris. Vide supra lib. 1 cap. 15.           Amatus iungitur omnibus uerbis, ut amatus eras, comitatus est patrem nel a patre. Supra, lib. 1, cap. 15.           Amandus iungitur omnibus uerbis et temporibus, etiam futuris, ut Lectio legenda erit. Valla, lib. 1 cap. 26, negat posse dici Timeo te uerberandum fore. Sed fallitur Cicero, ad Appium, lib. 3: Quasi diuinarem tali in officio fore mihi expetendum aliquando studium tuum Liu., lib. 37: Aut sub pellibus habendos milites fore et lib. 36: Eo quoque enim mittendos fore legatos et lib. 38: Non id Corneliae magis familiae quam urbis romanae fore erubescendum. Vide supra, lib. 1, cap. 15.           In rectis plerumque iungitur uerbo substantiuo, ut legenda < est> lectio, legendae sunt epistolae sic etiam legendum est, tacendum est subintelligitur tò legere, tò tacere, ut iam diximus. Neque legendum est recte dicitur gerundum nominatiui, non magis quam iectum est in utroque enim deest tò legere et utrumque participium est passiuum in recto casu et in accusatiuo erit si dicas: Legendum esse, lectum esse.           In genitiuis pendet a nominibus genitiuum regentibus, ut tempus est legendae lectionis, et legendarum lectionum, et legendi tò legere.           In datiuis, ut Terentianae comoediae conferunt expoliandae linguae et scribendis fabulis Liuius: Si res publica soluendo aeri alieno non esset et Tu soluendo non eras, scilicet, aeri alieno aptus uel idoneus.           In accusatiuis dicimus Censeo reddendam pecuniam, uel reddendas pecunias esse, uel fore et ueni ad soluendam pecuniam, uel soluendas pecunias. Inepte praecipit Valla esse quaedam uerba, quae huic uocj iuncta praepositionem recusent, qualia sunt: loco, conduco, mando, curo, caetera, ut curaui mittendas litteras, locaui faciendam domum cum aliis uerbis requiri praepositionem, ut ueni ad salutandam matrem, uel propter salutandam. Ridiculum profecto est quaerere de nomine adiectiuo, quando cupiat aut respuat praepositionem sequitur enim suum substantiuum, ut uidi hominem doctum, uel ad hominem doctum accedo. Itaque nullum erit uerbum, cui ego hanc uocem in -dum cum praepositione aut sine illa non adiungam, ut ueni ad salutandam matrem, et ueni iterandam uiam et trado tibi puerum docendum, uel trado tibi pecunias ob docendum puerum curaui mittendas pecunias, uel curaui rem ante mittendas pecunias Horatius: Haec porcis comedenda relinques. Itaque primus accusatiuus uerbi non habebit praepositionem, secundo autem necessario est adhibenda.           In ablatiuis semper a praepositone pendet, sed frequentius subintellecta, ut Sudas in componendo carmine, uel componendis carminibus. Valla, loco citato, Cauendum, inquit, ne id uerbum significet motum, quale est Reuertor ab arando. Fallitur longe Cicero in Brut.: Idem traducti a disputando, ad dicendum inopes reperiuntur idem: A dicendoque deterrent idem, 2 Orat.: Ipse a dicendo refugisti. Quae exempla, siue sint, ut isti asserunt, gerundi ablatiui, siue sint huius participii, subintellecto substantiuo, non liberant ab errore Vallam. Cicero, in Verrem: Non uideor omnino a defendendis hominibus subleuandisque discedere idem, 3 Orat.: A regendis ciuitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerant. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |