[III-c]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]

Texto español

          Hiemare. Plinius, lib 19, cap. 4: Dequoquunt alii aquas, mox et illas hiemant idem, lib. 9: Hiemato lacu.

          Hiulco. Catullus ad Manlium: Quum grauis exustos aestus hiulcat agros.

          Iaceo. Virgilius: Iacet extra sidera tellus subintelligitur se uel iacere, ut iacent sub arbore poma, quia nihil est quod non agat, et si agit, aliquid agit. Vide sedeo et sto.

          Ignosco tibi. Subintelligitur peccatum, ut indulgeo. Cicero: Hanc culpam ej facile ignoscamus Plautus, Amp.: Velatis manibus orant, ignoscamus peccatum suum Propertius, 2: Iupiter, ignosco caetera furta tua Virgilius, 4 Georg.: Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes idem, Culice: Paruum si Tartara nossent peccatum ignouisse Quintilianus, in decl.: Ignoscite malorum periculorum motus, ignoscite humana discrimina Ouidius, lib. 1 Artis: Vitioque ignoscitur omni.

          Illuceo. Plautus, Bac.: Vulcanus, Sol, Dies, Luna, Dii quatuor scelestiorem nullum illuxere alterum. Vide luceo.

          Illudo. Virgilius, 9: 1, uerbis uirtutem illude superbis Terentius: Satis superbe illuditis me idem, And.: Pene illusi uiam filiae.

          Impendeo. Impendet tibi calamitas subintelligitur se, ut nox praecipitat et uer appetit dicimus etiam: lmpendet homines mors Terentius, Phor.: Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala.

          Imponere, pro fallere, dicunt esse neutrum melius qui concinnauit promptuarium linguae latinae: ait enim deesse impositionem. Mihi uidetur deesse Clitellam. Vide < in> Ellipsi Clitella.

          Incubare. Quum de auibus dicitur, deest oua unde oua incubantur Plinius, lib. 2: Quod si una natura omnes incubaret.

          Incumbo. Sallustius, 3 Hist., citante Frontone: Vt sustinere corpora plerique nequeuntes arma sua quisquis instans incumberet idem: Verbo incumbit illam rem.

          Indigeo. Vide egeo. Varro, lib. 1, cap. 31: A quo, quod indigent potum, poma dicta esse possunt potum habet antiquus codex, ut ait Turnebus.

          Indulgeo tibi. Subintelligitur indulgentiam uel peccatum Martialis: Indulgent patientiam flagello Tacitus, lib. 1: Cunctaque quae Germanicus indulserat Iuuenalis: Sese indulsisse tribuno Lucilius, citante Nonio: Tu qui iram indulges nimis Afranius, citante eodem: Male merentur de nobis heri, qui nos tantopere indulgent in pueritia Suetonius, Dom.: Exilium indulsit ibidem: Vt damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis idem, Claud.: Quum essedario indulsisset rudem quae uerba non intelligens Erasmus in annotatiunculis ad Suetonium, inquit: 'Indulsisset' pro 'amisisset', nisi uelis typographi esse lapsum et emendandum 'manimisisset' Apuleius, lib. 5 Asin.: Indulge fructum et tibi deuotae animam recrea Petronius arbiter: Nec diu tamen lachrymas indulsit Macrobius, lib. 1 Saturn.: Feriae quas indulget magna pars mensis lano dicati Terentius, Eun.: Nimis me indulgeo, ubi Donatus: Mi sic ueteres, quod nos mihi dicimus alibi: Te indulgebant, tibi dabant. Vide ludo et ignosco.

          Inire uiam. Vide eo.

          Ingredior. Ingredi Ionium, adagium.

          Inflare sonum, inflare tibias, uela, calamos trita sunt et calami inflantur.

          Ingemo. Vide gemo.

          Inseruire alicui. Subintelligitur seruitutem. Sed et alios accusatiuos explicat Plautus, Most.: Si illum inseruibis solum ibidem: Non est meretricum unum inseruire amantem Cicero: Nihil est a me inseruitum temporis causa Plautus: Matronae est unum inseruire amantem. Vide seruio.

          Insanio. Plautus: Ne hilarem insaniam insanias Horatius, 2 Serm.: Huic ego uulgum errori similem cunctum insanire docebo Propertius, 2: Lynceus ipse meus feros insanit amores Horatius: Quam me stultitiam insanire putas? sic enim legit Lambinus. Vide furere.

          Insuesco. Horatius 1 Serm.: Insueuit pater optimus hoc me, ut fugerem quem locum contra fidem omnium librorum peruertit Lambinus ego Turnebo assentior, lib. 30 cap. 19 Horatius, 2 Sat. 2: Qui pluribus assuerit mentem corpusque Columella, lib. 6: Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae immisceas et ea pecus insuescas idem 11: Atque ubi ceperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci debent, ut in id caet. Vide consuesco.

          Insulto. Tacitus 4: Qui nunc patientiam senis et segnitiam iuuenis iuxta insultet Sallustius: Multos a pueritia bonos insultauerat sic citat Seruius 9 Aen. Terentius, Eun.: Nae tu istas faxo calcibus insultabis frustra.

          Insisto. Virgilius 6: Nulli fas casto sceleratum insistere limen, ubi 20 Seruius: 'Insisto illam rem' dicimus, non illi rei quod qui dicunt decipiuntur propter 'insto illi rei' Cicero, 3 Orat.: Quonam igitur modo tantum munus insistemus Plautus, Mil.: insiste hoc negotium sapienter idem, Capt.: Proinde omnes itinera insistant sua idem, Mil.: Quam iam insistas uiam Terentius, Eun.: Quem perconter? quam insistam uiam? Statius 2: Summisque insistitur astris.

          Insto huic rei. Subintelligitur operam uel instare. Virgilius 8: Parte alia 5 Marti currumque rotasque uolucres instabant.

          Interdico tibi ludum nemo negabit esse actiuum Suetonius, Dom.: Interdixit histrionibus scenam Liuius, lib. 34: Foeminis dumtaxat usum purpurae interdicemus? Quum uero dicitur, uel absolute, praetor interdixit uel interdixit illi aqua et igni, deest interdictum, ut sic: Praetor interdixit illi interdictum ab aqua et igni, uel de aqua et igni Plinius, lib. 39, cap. 1: Interdixi tibi de medicis Cicero, pro Caecinna: Praetor interdixit de ui hominibus armatis. Dicitur etiam: Interdixit illi aquam et ignem Cicero, pro domo sua: Velitis iubeatis, ut M. Tullio aqua et ignis interdicatur. Deesse interdictum uel interdicere indicat illud Ciceronis de senectute: Vt quemadmodum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet Plinius, epist. 76: Carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est Cicero, 1 Fin.: Sed id neque feci adhuc nec mihi tamen ne faciam interdictum puto. Voluptatem interdicere: Horatius, 1, Epist.: Cui sic per uim est interdicta uoluptas Ouidius, 10 Met.: Spes interdictae.

          Interest. Vide lib. 3 cap. 5.

          Inuideo tibi uestem et coeli te regia nobis inuidet trita sunt Cicero: Inuidetur enim commodis hominum ipsorum idem: Quia non modo non inuidetur, sed etiam fauetur Ouidius, epist.: Troades inuideo cui consonat horatianum illud in arte: Cur ego acquirere pauca, si possum, inuideor Cicero, 5 Tusc., citat Accium in Menalip.: Florem quisnam liberum inuidet meum? deinde addit: Male latine uidetur, sed praeclare Accius, ut enim uidere, sic inuidere florem rectius quam flori dicitur. Nos consuetudine prohibemur poeta ius suum tenuit et dixit audacius. Haec Cicero aliquanto fortasse superstitiosius, nam differunt inuideo tibi et inuideo te: in illo enim aliquid semper desideratur, ut inuideo tibi, subintelligitur rem aliquam, bona, uel fortunam, aut integram orationem, ut inuideo tibi quod bene cantes in hoc uero nihil potest suppleri.

          Intendo. Proprie de arcu dicitur transfertur ad alia. Supplebis igitur uel arcum uel animum uel mentem. Horatius: Si non intendis animum studiis et rebus honestis Sallustius: Vbi intenderis ingenium, ualet hinc in Sacris: Deus in adiutorium meum intende, subintelligitur arcum uel mentem.

          Irruo. Vide ruo.

          Iurare alicui uel iurare per deos. Subintelligitur iusiurandum Cicero, 5 Fam.: Magna uoce iuraui uerissimum pulcherrimumque iusiurandum Caesar, 3 Ciu.: Hoc idem iurant reliqui legati et statim: Atque idem omnis exercitus iurat Cicero, Attico: Qui denegat et iurauit morbum Ouidius, 2 Met.: Stygias iurauimus undas Petronius arbiter: In uerba Eumolpi sacramentum iurauimus et in Sacris: Iusiurandum quod iurauit caet., ex graeco ad uerbum ὄρκον ὅν ὥμοσε.

          Iuuat. Vide supra cap. 1. lib. 3.

          Laboro. Cicero, Attico: Ad quid laboramus res romanas? Euripides, Andr.: Τί μόχθον μοχθείς, id est: Quid laborem laboras? Cicero, Lentulo: Laboratur uehementer.

          Latro. Lucanus 1: Flebile saeui latrauere canes Horatius, 1 Epist.: Ceruinam pellem latrauit in aula idem, epod. 5: Senem adulterum latrent Suburanae canes.

[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .