[III-e]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]

Texto español

          Parco tibi. Deest accusatiuus cognatus qualiscumque sit, nam parcere alicui rei est esse parcum in illa re Virgilius, 10: Argenti atque auri memoras, quae multa talenta natis parce tuis. Idque indicat passiuum Cicero, 2 Att.: Nec parcitur labori Liuius: Precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur Plinius, lib. 16: Nec corpori ipsi parcitum et lib. 17: Parcitur uestigiis admittit et alios accusatiuos, ut peccatum errorem, culpam Gellius, 16 cap. 19: Vitam modo sibi ut parcerent Terentius: Nihil parcunt seni idem: Hanc ego uitam parsi perdere? ubi perdere est accusatiuus. Parcere a sanguine, et caedibus: subintelligitur manum, nam parcere est abstinere, ut parcere pecuniis.

          Pareo. Statius: Non adeo parebimus omnia matri Gellius, lib. 2: Quaedam non esse parendum. Si uelis in iis deesse praepositionem, non repugnabo, dum accusatiuum cognatum intelligas, iuxta illud Liuii lib. 9: Dicto paretur Cicero: Cui paretur.

          Parturio. Horatius 1 Carm.: Nec parturit imbres perpetuos.

          Pascitur herbas et herbis, dicimus. Virgilius, Georg.: Pascuntur et arbuta passim et 3: Pascuntur uero syluas et summa Lycaei.

          Paueo. Subintelligitur pauorem Tacitus: Plures bellum pauescere Lucanus, lib. 7: Pauere pugnam Silius: Pauescere prodigia Tacitus, lib. 1: Nec imperitum adulescentulum nec seditiosum exercitum pauescerent. Vide pallere, et aestuo et metuo.

          Peccare peccatum graecis est tritum: ἄμαρτειν ἀμαρτίαν. Hinc eleganter legimus in Threnis: Peccatum peccauit Hierusalem Cicero, 1 Nat.: Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissime labitur ibidem: Atque etiam Xenophon paucioribus uerbis eadem fere peccat idem, 1 0ff.: Quo in genere in republica multa peccantur idem, Parad.: Multa peccant Terentius, Ad.: Te plura in hac re peccare ostendam Sallustius, Iug.: Quae deliquisset multa fore sperabat.

          Penetrare in aedes. Subintelligitur penetrationem, uel se, uel pedem. Gellius, lib. 5: Speluncam nactus in eam me penetro et recondo Plautus, Trin.: Quin prius me ad plures penetraui ibidem: Ne penetrarem me usquam idem, Amp.: In fugam se penetrare idem, Men.: Nec hunc intra portam penetraui pedem Tacitus, lib. 5: Nihil tamen Tiberium magis penetrauit Statius, 4 Silu.: Lumina penetrata mortis Apulleius, lib. 8 Met.: Improuisi conserto gradu se penetrant.

          Pereo compositum est ab eo et, ut eo, uiam dicimus sic pereo uiam, id est perficio uiam unde pro mori accipitur et qua forma dixit Virgilius Corydon ardebat Alexin, sic dixit Plautus, in Truc. Tres unam pereunt adolescentes mulierem Plautus, Epid.: Heccine ubi scibit senex, puppis pereunda est probe Homerus, 3 Iliad.: Σύ δὲ κακόν σιτόν ὄλκαι, id est: Tu autem malam mortem peribis. Vide obire.

          Pergo in urbem. Subinteligitur iter uel pergere, nam apud Plautum tritum est pergo pergere, ut in Pseudol.: Pergitis pergere Cicero, in Acad.: Itaque confestim ad eum ire perreximus Liuius: Triginta nauium classe ire obuiam hosti pergit Sallustius, Iug.: Igitur Carthagine duo fratres missi maturauere iter pergere Cicero, in Arato: Post hunc ore fero Capricornus uadere pergit idem, Att.: Pergo praeterita Liuius, lib. 22: Pergit deinde ire sequentibus paucis Virgilius 6: Obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant Cicero, 1 Diu.: Si ire perrexisset Valerius Flacecus, lib. 4: Contra omnes ualidis tenui discrimine remis pergere iter graece βῆ δε ἰέναι, id est: Pergit ire.

          Pertaedet. Vide poenitet.

          Piget. Vide poenitet.

          Plango. Ouidius, 13 Met.: Consuetaque pectora plangit idem: Plangitur et trepidans adstringit uincula motu.

          Placeo. Plautus, Trin.: Si illa tibi placebit, placenda dos quoque est, quam dat tibi idem: Forma placita est Ouidius, 2 Fast.: Est uirtus placitis abstinuisse bonis Horatius, 4 Carm.: Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

          Plaudo. Pro accusatiuo cognato alios etiam recipit Virgilius 6: Pars pedibus plaudunt, choreas et carmina dicunt Statius, 1 Sylu.: Aquas plaudere natatu idem 5: Nec fratrem cestu uirides plausere Theramnae Cicero, Att.: Propter uicinum malum nec uictoria quidem plauditur quidam emendarunt uictoriae sed utroque modo passiuum est Cicero, de orat.: Nemo pedem supplosit in illo iudicio Martialis, 12: Puluereumque fugax hipprodromon ungula plausit.

          Pluere. Caesar Scaliger, cap. 9: Ineptiunt autem qui pluit et huiusmodi putabant autodetera, quum tamen sit actiuum uerissimum 'pluit sanguinem' et 'lapides', dicimus in historiis et 'terra compluta est'. Haec ille. Apulleius, lib. 1 Flor.: Totum istum spatium, qua pluitur et ningitur adagium: Asinus compluitur itemque: Complutitur neque sole aduritur Plautus: Quam mihi amor et cupido in pectus perpluit meum. Huc refer omnia uerba quae dicuntur naturae. Propertius, lib. 2: Sollicito lacrymas depluit a Sypulo.

          Poenitet me peccati nihil aliud est quam poena tenet me peccati Plautus, Stich. scen 1: Et me quidem haec conditio nunc non poenitet Accius, apud A. Gellium, lib. 13, cap. 2: Neque id sane me poenitet. Igitur illa quinque uerba, miseret, taedet, pudet, piget, poenitet proprie actiua sunt ut piget me hujus rei, id est: Pigritia huius rei piget me, uel tenet et in passiua legimus: Error pudendus, magister non poenitendus, et uerba pigenda, dixit Ouidius Terentius, Ad.: Facite quod uobis lubet idem, Phor.: Quare obsecro ne plus minusue faxit quod nos postea pigeat Plautus, Cas.: Ita nunc pudeo idem, Men.: Adolescens, quaeso loquere tuum mihi nomen, nisi piges uide supra cap. 1 de personalibus, lib. 3. Liuius, lib. 1: Sub haud poenitendo magistro Seneca, lib. 1 de ira: Ira taedet quae inuasit Suetonius, Iul.: Pertaesus ignauiam suam idem: Pertaesus morum peruersitatem Terentius: Non te haec pudent?

          Potior. Plautus, Asin.: Fortiter malum qui potitur idem post: Potitur bonum Terentius: Hic potitur gaudia idem: Sine labore patria potitur commoda Lucretius, lib. 3: Quorum unus Homerus sceptra potitus caetera Ouidius, 9 Met.: Nec tamen est potienda tibi Cicero, 1 Tusc.: Sic ad decem millia annorum gentem aliquam urbem nostram potituram putent Pacuuius, citante Nonio: Regnum potior, coniugem macto inferis Sisenna, lib. 4 Hist.: Omnia quae diximus loca statim potitus idem: Hostes loca superiora potiti.

          Praesideo. Tacitus, lib. 3: quae ubi cognita P Velleio - is proximum exercitum praesidebat - alarios equites et leuis cohortium mittit in eos idem, lib.4: Et haud spernenda illic ciuium sociorumque manus littera Oceani praesidebat.

          Procedo in urbem. Subintelligitur iter uel uiam Caesar, 1 Gall.: Iam processerant uiam tridui.

[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .