[XIV]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT XIV

 

De coniunctione contra omnium fere opinionem.

 

          Coniunctio neque casus neque alias partis orationis, ut imperiti docent, coniungit ipsae enim partes inter se coniunguntur, ut nomen nomini, nomen uerbo etc. Sed coniunctio orationes inter se coniungit, ut Caesar pugnat et Cicero scribit at uero quum dicis Cicero scribit et uigilat, duae sunt orationes in zeugmate figura item: Cicero et filius ualent figura ellipsis est, ut ualet Cicero et ualet filius. Vide supra lib. 1 cap. 18.

          Neque huic assertioni obstat quod Valla et omnes grammatici mordicus tenent: coniunctionem semper iungere similes casus, exceptis paucis, ut emi drachma et pluris nec enim coniunctio inuenta est ut similes casus iungeret. Sed demus ita esse nonne similia iunguntur in illis, emi drachma et pluris, quum desit pretio? Vide ellipsim. Idem Valla: Magna auctoritate es uir uel magnae auctoritatis et subdit: Caeterum in eadem oratione non est utendum genitiuo et ablatiuo, nisi uelimus illud Plinianum sequi: Choromandarum gentem siluestrem sine uoce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Haec Valla, qui etiam paulo inferius adducit contra se duo Ciceronis testimonia, quae uel non intelligit, uel non admittit, ut Lentulum nostrum eximia spe, summae uirtutis adolescentem, et Scipio Africanus id aetatis atque his rebus gestis. Hic sudat Valla et nihil explicat. Idem alibi maiores nugas nectit, dum coniunctionis officium putat esse similes casus coniungere, quum, ut dixi, orationes tantum coniungat. Et hanc meam sententiam ipsa Vallae testimonia adstruunt, quibus etiam adde Ciceronem, 2 de nat. deor.: Itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus iis qui ad neruos consonant in cantibus. Vides uocem similem nunc genitiuo, nunc datiuo coniungi Horatius: Aut ob auaritiam misera aut ambitione laborat idem: Hoc ego commodius quam tu praeclare senator millibus atque aliis Martialis, lib. 12: Si te ture coli uiridesque pigebit ad aras Terentius: Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem Cicero: Me ut sibi essem legatus, non solum suasit uerum etiam rogauit Sallustius, Cat.: Imitari bonis quam inuidere malebant Cicero, 4 Epist.: Me aut tibi exire ex urbe necesse sit, aut mihi accedere idem, Octauio: Quis huius urbis nomini ac sedibus usque adeo est inimicus, ut ista aut dissimulare possit aut non dolere Caesar, 3 Ciu.: Nulla fuit ciuitas quae non Caesari pareret atque imperata faceret.

          De quamuis, licet, quanquam, etsi.

          Laurentius Valla anxie torquetur in explicanda differentia harum particularum: Quamuis, licet, quanquam, etsi, caetera et tandem nihil agit.

          Quamuis factum est ex quantumuis, et quantumuis sunt duae noces: ex uolo et accusatiuo quantum. Hinc poteris explicari quo in loco aut quam in partem scriptionis sedem habeat. Est enim ueluti concedentis neque unquam reperietur uox quamuis, ubi tu non possis substituere quantumuis Virgilius: Quamuis multa meis exiret uictima saeptis, id est, quantumuis Horatius: Ille quantumuis rusticus, inquit. Apud Horatium semper legitur in primo praesenti, ut quamuis conspicitur, quamuis est monitus, quamuis fingeris ad rectum, quamuis satis tibi consulis. Alii cum secundis temporibus iungunt Cicero: Quamuis ille felix sit, sicut est Virgilius: Quamuis ille niger, quamuis tu candidus esses. Itaque, sicut utimur amasti pro amauisti, ita quamuis pro quantumuis.

          Licet uerbum purum putum, ut per me licet, quod hispane melius explicatur: " Sea, presupongamos" . Est etiam concedentis, ut quum quis dicit: Veniam ad te?, alius respondet: Licet. Hinc libri licent, serui licent, id est, uenduntur, hispane: " andar en venta" , " estar en almoneda" , ita ut cuilibet liceat emere emas licebit. Vnde hae duae uoces eleganter coniunguntur: Quamuis licet Cicero, 3 leg.: At duo Grachi fuerunt et praeter eos, quamuis enumeres multos licet caetera. Itaque in hoc sensu dices licet, licebit, liceat et quamuis sono coniunctionis efferantur, uera tamen uerba sunt, in quibus deest ut, nam licet facias est idem quod licet ut facias unde non potest iungi primis praesentibus non enim dices: Licet es doctus - hoc non intelliges -' sed licet sis doctus Horatius: Licebit ter iniecto puluere curras.

          Quanquam accusatiuus fuit: Quantum quantum, ut tanquam: tantum quantum ut Ouidii illud: Tam felix esses, quam formosissima uellem, id est: Tantum esses felix, quantum es formosissima, ubi deest katà, id est, circa quantum, uel in quanto. Item illud: Tam deest auaro quod habet quam quod non habet, id est: tantum quantum. Et esse has particulas conscissas indicat illud Liuii, lib. 9: Quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Sumnium ad hostes tulerat deinde quemadmodum passim dicimus: quam familiaris, quam proxime, quam maximum, quam plurimum, quam potest ita dixit Plautus, Amp.: Nescio quantum tu familiaris sis, nisi actutum hinc abis Liuius, lib. 25: Simul altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus Plinius in epist.: Dedit enim mihi quantum maxime potuit daturus amplius, si potuisset Columella, 12 cap. 21: Exploratum habeat quantum plurimum salsae aquae uinum quod fecerit sine offensa gustus pati possit Terentius, Eun.: Comprehendi iube, quantum potest idem, Phorm.: Quantum potest, nunc conueniendus Phormio est. At dices: Si uocula quam significat quantum, quid est illud, quum post eandem inuenis iterum quantum? Cicero, 3 Ver.: Sexies tantum quam quantum satum sit ablatum esse et 4 Ver.: Maiorem pecuniam praetori pollicetur quam quantam tu dedisti idem, 3 Orat.: Vt maius quidam de Lucio Crasso quam quantum a nobis exprimeretur suspicetur et 5 Ver.: Pluris senatum aestimasse quam quanti esset annona Plautus, Merc.: Oratio aedepol pluris est huius quam quanti empta est Cicero, 3 Ver.: Quum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant idem, 2 Orat.: Si te intelligerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris quam quantum praestare potuisses caetera et 3 Orat. in principio: Ac mihi quidem ueteres illi maius quiddam animo complexi, plus multo etiam uidisse uidentur quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest Cato, in rusticis: Qui oleam emerit amplius quam quanti emerit, omnis pecuniae centessima accedet. Respondeo in usu esse uocem quantusquantus Terentius, Ad.: Tu quantusquantus es, nihil nisi sapientia es Cicero, Attico lib. 12: Sed quantiquanti bene emitur quod necesse est. Addo insuper in omni comparatione deesse particulam prae, ut doctior Cicerone, subintelligitur prae et Cicero limatior est quam Sallustius, uel quantum Sallustius deest prae, ut sit: prae quam uel prae eo quantum Sallustius Plautus, Amp.: Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda prae quam quod molestum est, id est: prae eo quantum idem, Aul.: Sed hoc etiam pulchrum est, prae quam ubi sumptus petunt, id est: prae eo quantum 15 est, ubi sumptus petunt. Sic dicimus prae ut Terentius, Eun.: Prae ut huius rabies quae dabit Plautus, Amp.: Parum etiam prae ut futurum est, praedicas idem, Mere. prol.: Prae quam res patitur studuit elegantiae.

          Etsi coaluit ex duabus partibus: etiam et si. Deinde uero assumit socias, nam dicimus coniuncte tametsi et tamen etsi Terentius, And.: Ibo, etsi Hercle saepe iam me spes haec frustrata est, id est: etiam si. Disiuncte etiam has uoces legi aliquando necesse est Cicero, in part.: Et si incidet prudentiae causa caetera Terentius, Phor.: Et si tibi res sit cum eo lenone, quocum mihi est, tum senties ibidem hoc modo usus est dictione hac, tamet si, ubi aliqui legunt tamen et si: Metuit, inquit, hic nos, tamet si sedulo dissimulat idem, And.: Obtundis, tamet si intelligo et multis aliis in locis. Aliquando huic uoci respondet aliud tamen Cicero: Tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat, praeteribo. Vide infra etsi quanuis.

          Acutius quam par est distinguit Valla has particulas: etsi, quamuis, quamquam et alia. At Cicero haec parum curat, apud quem etsi, quamuis coniuncte lego, ut paulo inferius dicetur.


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .