[III-d]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]

Texto español

          Libet. Vide poenitet.

          Luceo. Plautus, Cas.: Lucebis nouae nuptae facem idem, Curc.: Tute tibi puer es lautus, luces cereum. Sic dicimus praelucere alicui facem, cereum, funalem. Vide illuceo.

          Ludo. Terentius, Eun.: Et quia consimilem iam olim luserat ille ludum Horatius, 3 Carm.: Et ludum insolentem ludere pertinax Suetonius: Troiam lusit turma duplex idem: Ludit assidue aleam Martialis: Insidiosorum si ludis bella latronum Iuuenalis: Posita sed luditur area. Vide illudo.

          Maneo. Plautus, Men.: Mane me Pomponius Mella lib. 1: Postquam in 10 eo quod conuenerat non manebatur. Tritum est: Quae te manent infortunia.

          Mano. Horatius: Fidis enim manare poetica mella te solum Plinius, cap. 13: In attritu sudorem purpureum emanat idem: Manat picem.

          Mansuesco. Varro, lib. 2 cap. 1: Sic ex animalibus, quum propter eandem utilitatem quae possunt syluestria deprehenderent, ac concluderent et mansuescerent. Vide insuesco.

          Medeor. Terentius, Phorm.: Quas quum res aduersae fient paulo mederi possis Cicero, 12 epist. 15: Haec mederi uoluerunt.

          Memini, recordor, reminiscor huius rei. Subintelligitur memoriam uel recordationem. Cicero, pro Arch.: Et pueritiae memoriam recordari ultimam. Vide mentio in ellipsi.

          Medicor uel medeor. Plautus, Most.: Ego istum lepide medicabor metum Virgilius, 7 Aen.: Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum eualuit, ubi Seruius: Medicor illam rem et illi rei actiue dixit Ouidius: Capillos medicare et Virgilius, 1 Georg.: Semina uidi equidem multos medicare serentes.

          Mereo pro milito putant esse neutrum sed deest stipendium uel potius aera, ut sit meruit aera sub Caesare. Vide stipendium in ellipsi.

          Metuo tibi dicunt esse neutrum, nec aduertunt deesse malum uel incommodum, uel accusatiuum cognatum iuxta graecum et latinum prouerbium ἀδεές δέδιας δεός, id est: Metum inanem metuisti Cicero, 3 Ver.: Nullam maiorem pupillo metuo calamitatem idem: Sed quum eadem metuam ab hac parte idem: A me insidias metuunt Seneca, epist. 66: Non contremiscamus iniurias, non uulnera, non egestatem Plautus: Metuo meo amori moram idem, Most.: Serui, qui quum culpa careant, tamen malum metuunt caet. Virgilius, 3 Aen. Sonitumque pedum uocemque tremisco idem, Ciri: Nunc temere instantis belli certamina dicit idem, 4 Georg.: Vtraque uis apibus pariter metuenda ibidem: Sin duram metues hyemem, subintelligitur apibus Plinius, 18: Tria nanque tempora fructibus metuebant in Sacris, epist. 1 Petri 3 cap.: τὸν δὲ φόβον αὐτῶν μὴ φοβήτε, id est: Timorem autem ipsorum ne temueretis, uel terrorem ipsorum ne terreamini uel metuatis. Eadem ratio est de uerbo timeo. Plinius, 17 cap. 16: Dant aegris quibus uini noxam timent Liuius, 4: Famem cultoribus agrorum timentes Virgilius, 2 Aen.: Et quae sibi quisque timebat. Errat igitur Valla, lib. 3 cap. 45.

          Mico. Sanguinem demicant ardorem luminis orbes, Virgilius, Culice Varro: Micandum erit cum Graeco.

          Migrare in agrum. Subintelligitur migrare uel migrationem Gellius, lib. 2, cap. 19: Atque ista cassita / nidum migrauit Liu.: Et Romam, inde frequenter migratum est Martialis: Migrandum est mihi uel illi Titinius apud Nonium, in uoce senium: Quot pestes, iurgia, senia sesemet hisce emigrarunt aedibus.

          Militare. Subintelligitur militiam. Lactantius, lib. 7, cap. ultimo: Infatigabilem militiam deo militemus Horatius: Libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae.

          Miseret. Vide poenitet.

          Moereo. Cicero, 1 Tuse.: Quum grauiter filii mortem moereret idem ad Terentiam: Sed moereo casum eiusmodí Tacitus 16: Vt non aliquam mortem moereat. Vide mereo.

          Morior. Hebraei dicunt: Morieris mori, et Genesis, cap. 1: Vbi non habemus morte morieris illud morte infinitiuus est hebraeis sic hispani: " Mala muerte mueras" . Cicero: Moriendum est subintelligitur mori, ut saepe diximus.

          Nato. Subintelligitur aquas uel in aquis natationem. Martialis, lib. 4: Sacris piscibus hae natantur undae idem, 14: Ipsa suas melius charta natabit aquas idem, 6: Canaque sulphureis nimpha natatur aquis Ouidius, 5 Trist.: Vnda natatur piscibus.

          Ningitur. Vide pluo.

          Nitor. Virgilius, 12: Alternos longa nitentem cuspide gressus.

          Nauigo. Virgilius, 1: Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor Cicero, 2 Fin.: Maria ambulauisset, terram nauigasset Plinius, lib. 2: Totus hodie nauigatur occidens.

          Noceo tibi. Subintelligur noxam. In Pandectis, titulo De noxalibus actionibus: Qui noxam nocuerit Liuius, lib. 9: Atque ob eam rem noxam nocuerunt Apuleius, lib. 1 Met.: Quum multa nocentur, publicitus Vitruuius, lib. 2: Larici a carie uel a tinea non nocetur Seneca: Sapienti non nocetur, non a paupertate non a dolore idem, epist. 103: Nonne te noceant, sed ne fallant idem, lib. 5 Controv.: Dum filium uindico, ubi me grauissime nocere possit ostendit Plaut., Mil. : Iurate non nociturum esse hominem de hac re neminem ibidem: Iuro per Venerem et Martem me nociturum neminem sic enim legunt emendatores Liuius, 3: Qui deorum quenquam nocuerit et in Sacris: Iudica, domine, nocentes me et Ecel. 27: Relinque proximo tuo nocenti te βλάπτω σε, dicunt graeci, id est: noceo te.

          Nubo. Varro, de ling. lat.: Neptunus dicitur quod mare et terras obnubat, ut nubes coelum, a nuptu, id est, opertione, ut antique, a quo nuptiae et nuptus dicitur haec ille. Caper, de Orth.: Mulier nubit, quia pallio obnubit caput suum genasque Tertullianus, de uelandis uirginibus: Etiam uelatae ad uirum adducuntur Seruius, Aen. 11: Nuptiae dictae, quod nubentium capita uelentur Arnobius, lib. 3 Contra gentes: Quod aqua nubat terram, appellatus est cognominatusque Neptunus Donatus, in Hecyram: 'Nuptam mecum, quasi tectam et opertam uno cubiculo mecum nubere enim est operiri tegique, unde et nubes, quod tegere solent coelum, dicuntur Virgilius: Arsurasque comas obnubit amictu. Illa prima uerba Donati eius esse genuina non credo nec enim mulier nupta dicitur, quod operiatur in cubiculo cum uiro, sed quod faciem et oculos cooperiret propter pudorem, quum uiro traderetur quem morem indicat Claudianus: Flammea solicitum praeuelatura pudorem Lucanus 2: Non timidum nuptae leuiter tactura pudorem, lutea demissos uelarunt flammea uultus. Tunc praeterea nubere non est passiuum, neque significat operiri et tegi, sed operire et tegere. Et quum dicis illa nupsit regi, deest se, uel uultum, uel oculos Columela in horto: Alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens semina depositis cupiens se nubere plantis. Hinc obnubo, quod nemo actiuum esse negauerit Plautus, Pers.: Hic cum mala fama facile nubitur γάμους γαμεῖν dicunt graeci, id est: nuptias nubere.

          Obire munera et similia trita sunt sed quum absolute dicimus obiit ille, deest mortem, aut diem, uel potius uiam uel ire, nam omnia composita simplicis accusatiuum recte admittunt.Vide eo. Terentius: Ea obiit mortem vide ibi Donatum Virgilius: Morte obita Cicero, pro Mil.: Teterrimam mortem obiret.

          Obdormio. Vide dormio.

          Obedio. Apulleius 10: Haec omnia perfacile obediebam Liuius, lib. 4: Vtrinque obeditum dictatori est.

          Obsequor tibi. Subintelligitur obsequiuum Terentius, Ad.: Obsequor omnia Gellius, lib. 2: Quaedam non esse parendum, quemadmodum non obsequendum. Forte in iis melius intelliges praepositionem katà .

          Obstrepo. Cicero, pro Marcello: Obstrepi clamore militum uidentur Liuius: Decemuiro obstrepebatur Virgilius, Cul.: Hinc illi geminas auium uox obstrepit aures.

          Obsto. Cicero, 13 Phil.: Nec si non obstatur propterea etiam permittitur.

          Occubuit pro patria. Subintelligitur necem uel mortem Suetonius: Voluntariam occubuisse necem Cicero, 1 Tusc. : Mortem pro patria non dubitauit occumbere Liuius: Qui pugnantes mortem occubuissent idem, lib. 3: Honestam mortem occubuisse. Itaque occumbere ferro, occumbere morti, subintelligitur se, uel intelligitur accusatiuus cognatus. Vide mortem in ellipsi.

          Officio tibi. Deest accusatiuus cognatus, qui quum in uso non est ad infinitum recurremus, quod est proprie nomen uerbi, ut occumbit occumbere, officio officere, pergo pergere Plautus: Iam ego hercle, ego te hic affatim officiam Cicero, 1 Orat.: Quod cuicumque particulae coeli officeretur Lucretius, lib. 2: Officiuntur, uti cogantur tardius ire.

          Oleo. Cicero: Caeram ac crocum olere Horatius: Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum Martialis: Quod olent tua basia myrrham Cicero: Olent illa supercilia malitiam Terentius: Olet unguenta Martialis, lib. 14: Delicias Nini uos redolete nurus Plautus: Non omnes possumus olere unguenta exotica Quintilianus, lib. 7: Verba omnia et uox huius alumnum urbis oleant.

          Oportet. Vide supra lib. 3 cap. 1.

          Palleo. Propertius lib. 1: Qui te cogebat multos pallere colores? Persius: Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles quem locum citans Turnebus, ut supra diximus, sic inquit: Dixit ut pallere pallorem Horatius, lib. 3: Et scatentem belluis pontum mediasque fraudes palluit audax idem: Pindarici fontis, qui non expalluit haustus. Vide aestuo, metuo et pauesco. Persius, Sat. 5: Recutitaque Sabbata palles.

          Palpo. Iuuenalis: Quem munere palpat Carus Ouidius: Pectora praebet palpanda manu.

[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .