|
[III-b]
|
|
  |
|
  |
          Despero. Martialis: Desperabantur promissi proelia Martis Cicero: Siue restituimur, siue desperamur idem Attico: Pacem enim desperaui.           Detraho tibi subintelligitur laudem uel simile aliud. Horatius: Nec ego illi detrahere ausim haerentem capiti multa cum laude coronam.           Discumbo. Virgilius: Stratoque super discumbitur ostro Aulus Gellius: Discubitum est Cicero: Mature ueniunt, discumbitur.           Disputo. Disputare rationem non semel dixit Cicero. Plautus, Aul.: Vbi disputata est ratio cum argentariis idem, Men.: Vt hanc rem uobis adamussim disputem.           Doleo. Ouidius: Tu uero tua damna doles Statius: Bellorum extrema dolemus Cicero: Meum casum doluerunt idem, 4 Tusc.: Dummodo doleat aliquid, doleat quod lubet Suetonius: Se quoque respondit uicem eorum dolere. Hic et in aliis multis uerbis potius uidetur deesse accusatiuus cognatus, et praepositio katà , ut doleo dolorem circa casum tuum. Huc refert illud: Corydon ardebat Alexin, id est: Ardebat ardorem de Alexi, uel circa Alexin.           Dormio, edormio. Adagium: Endymionis somnu dormis Martialis: Tota mihi dormit hyems Cicero: Edormi crapulam et exhala Plautus, Amp.: Mane, dum edormiscam unum somnum in Sacris: Dormierunt somnum suum uiri diuitiarum Terentius: Atque edormiscam hoc uilli Plautus: Omnemque obdormiui crapulam.           Egeo pecuniis est egeo egestatem a pecuniis deesse autem egestatem uel tò egere satis indicat illud Plauti, Pseud.: Quid agitur, Calidore? Amatur atque egetur acriter, id est: amatur amatio, egetur egestas. Saepe enim deest nomen unde genitiuus regitur, ut taedet me ciborum, subintelligitur taedium. Sic Liuius dixit lib. 26:. Quod uel capitis uel pecuniae iudicasset, subintelligitur iudicium. Censorinus apud A. Gellium: Vitio uertunt, qui multa egeo. Varro, lib. 4 Ling. lat.: Diues a diuo, qui ut Deus nihil indiget. Nonius Marcellus quum disputat genitiuum poni pro accusatiuo utitur his exemplis: Fastidit mei et argenti indiges. Tu meo periculo dices elegantissime: Turpem egere egestatem. Vide indigeo.           Emergo. Cicero, Arusp. resp.: Tum se emergit et fertur illuc idem, 2 Nat.: Vt sese emergens ostendat Scorpius alter Cornelius Nepos in Attici uita: Quibus ex malis ut se emerserat Terentius, Ad.: Vnde emergi non potest Comelius Fronto, in uoce emergit se, citat Sallustium, 4 Rist.: Vbi se laniata nauigia fundo emergunt. Vide me, te, se in ellipsi.           Emigro. Vide migro.           Emineo. Curtius, lib. 4: Iamque paulum moles aquam eminebat.           Efflo. Cicero, de sen.: Odorum qui efflarentur ex floribus Ouidius, 7 15 Met.: Vulcanum naribus efflant aeripedes taun Virgilius: Laetos afflarat honores, caesariem et lumen purpureum Plinius, lib. 34: Flaturque follibus, donec rurescat Ouidius, 4 Fast.: Exultant comites furiosaque tibia flatur Lucretius, lib. 5: Flaret e corpore flammam.           Eo. Virgilius, 6: Itque reditque uiam toties Horatius, 2 Epist.: Ire uiam, 20 quam monstrat eques Virgilius, 4: Longam incomitata uidetur ire uiam et 4 Georg. Plautus, Rud.: Tu abi tacitus tuam uiam Cicero, pro Mur.: Redite uiam, eodem duce redibant ibidem: Istam uiam dico, inite uiam: praesto aderat sapiens ille qui mire uiam doceret Suetonius: mito honore. Quare, quum Maro dixit Te consule inibit, deest uiam.           Erumpo. Virgilius: Erumpunt portis, subintelligur se idem, Georg.: Diuersi erumpunt sese radii Caesar, 2 ciu.: Portis se foras erumpunt Virgilius, 4 Georg.: Et caput unde altus primum se erumpit Enipeus Tibullus, 4: Fontibus aut dulces erumpat terra liquores.           Equitare. Plinius, lib. 8, de camelis: Atque etiam equitantur praeliis.           Erubeo. Auctor in Sallustium: Neque erubuit ora uestra unde dicimus praeceptor non erubescendus.           Eructo. Cicero, Cat. 2.: Eructant caedem bonorum et in Sacris: Eructauit cor meum uerbum bonum.           Euado. Suetonius, Tib.: Carmillus me euasit Virgilius: Gradus euaserat altos Liuius: Exercitum caesum euasumque se esse et in Sacris, de Paulo: a fratribus dimissus sum in sporta et sic euasi manus eius in nomine domini.           Euenit. Vide sedeo, et supra lib. 3 cap. 1.           Exhalo. Cicero: Conuiuii crapulam exhalassem idem, Phil.: Edormi crapulam et exhala Virgilius: Saeuamque exhalat opaca mephitim idem, 2 Georg.: Quae tenuem exhalat nebulam Lucretius, 5: Pulueris exhalat nebulam nubesque uolantes.           Exsulo. Vide ueneo et uapulo. Exsulo, id est extra solum eo deest accusatiuus cognatus Euripides, Andr.: ἁς ἐγὼ φεύγω φυγάς, id est: Quale exsilium exsulo?           Faueo. Fauetur apud Ciceronem saepe positum satis ostendit faueo actiuum esse. Vide inuideo.           Fastidio. Virgilius: Inuenies alium si te hic fastidit Alexis Liuius: Dum nullum fastiditur genus Lucanus: Pars fastidita Horatius: Fastidire lacus et riuos ausus apertos.           Festino. Ouidius, 11 Met.: Tum quas induat illa festinat uestes Tacitus, 5 de moribus Germanorum: Nec uirgines festinantur Virgilius, 6: Tunc iussa Sybillae haud mora festinant iussi Apulejus, lib. 3: Sed primo diluculo remedium festinantur tibi.           Fio inter neutra passiua refertur a grammaticis, id est, inter monstra. Mihi uerbum est substantiuum, nam factum est a phý o graeco, unde fuo latinun, et postea fio. Scaliger, lib. 5 de causis, cap. 3: A phý o, inquit, fuo nostrum et ipsum fio sum autem ab eimì , est ab estì . Habuit aliquando passiuum Prisciano teste, lib. 8: Postquam diutius fitur, et, graeco ritu, fiebantur Saturnalia. Certe infinitum fieri mere passiuum uidetur, sed, ut dixi, mihi substantiuum est: fio senex, id est: sum senex.           Flo. Vide efflo.           Fleo. Flere funera, Ouidius Terentius, And.: In ignem posita est, fletur Silius, 5: Longo aeuo flebitur Ouidius: Fortuna flenda.           Fluo. Graece ré o Homerus, 9 Odys. accusatiuo iunxit: ρέει ἀγλαόν ὕδαρ κρήνε ὕπο σπείον, id est: fluit limpidam aquam fons sub specu.           Fruor. Cato, Rust.: Pabulum frui occipito Cicero, pro Milone: Nobis haec fruenda relinqueret Apulleius, lib. 9: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertatem fruitur.           Fungor libertate. Subintelligitur functionem uel tò fungi Terentius: Ita attente tu te illorum officia fungere Tacitus, lib. 3: Suprema erga me memoriam filii sui munera fungerentur idem, lib. 4: Et hominum officia fungi Varro: Municipes, qui una munus fungi debent, dicti Terentius: Hominis frugi et temperantis functus officium idem: Major filius tuus Aeschinus nec boni neque liberalis functus officium uiri Plautus, Most. : Tu tibi istos habeas turtures, aues, pisces, sine me alliato fungi fortunas meas idem. Amp.: Hic munus fungatur tuum idem, Trin.: Cui nihil est, qui munus fungatur suum ibidem : Sequere hac, mea gnata, ut munus fungaris tuum Cicero, 3 Tusc.: Quemadmodum oculus conturbatus non est probe affectus ad suum munus fungendum Suetonius, Aug.: Minore molestia senatoria munera fungerentur, quo in loco Beroaldus: Accusatiuus, inquit, casu extulit, quod nos ablatiuo dicimus. Vetus autem est et elegans loquutio, sicut potior illam rem pro illa re ueteres dixerunt: Ita fungor munus pro munere. Plautus, Men.: Parasitus octo hominum munus facile fungitur. Vide utor.           Fugio. Lucanus 1: In bellum fugitur.           Furere. Virgilius, Aen. 12: Hunc sine me furere ante furorem Liuius: Et nunc id furere idem aegre pati sed hic melius deerit katà . Vide insanio.           Gaudeo. Terentius, And.: Hunc scio solide solum mea gauisurus gaudia Cicero, 8 Fam. : Puto ut suum gaudium gauderemus ibidem: Furit tam gauisos homines suum dolorem Catullus: Gaudia quae gaudeas Gellius, lib. 9 cap. 9: Latona gaudium gaudet genuinum et intimum Statius, lib. 9: Tu dulces lituos ululataque proelia gaudes Cicero: Nihil est neque quod metuamus, neque quod gaudeamus et in Sacris: Gaudeat se tellus tentis illustrata fulgoribus.           Garrire. Horatius, lib. 1, sat. 10: Comis garrire libellos idem: Dum quidlibet ille garriret Martialis, lib. 1: Garris et illud, teste quod licet turba garrire libellos dixit, inquit Tumebus, quasi garrire garritum.           Germino. Plinius, lib. 16, cap. 25: Quibusdam germinatur germinatio et in Sacris: Terra germinet Salvatorem.           Gemo. Cicero, Attico lib. 2: Atque hic flatus qui una uoce omnium gemitur idem: Occulte suum maium gemit Virgilius: Nunc Amyci casum gemit Cicero pro Sextio: Accepisset res publica plagam, quam acceptam gemere possit Virgilius: Daphni tuum Poenos etiam ingemuisse leones interitum Prudentius, Psyc. :Nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem Ouidius: Fortuna gemenda idem, 13 Met.: Non mea mors illi, uerum sua uita gemenda est ibidem: Teque gemunt, uirgo.           Glaciare. Horatius, lib. 3, od. 10: Positas ut glaciet niues puro nomine Iupiter.           Horreo, horresco. Cicero: Et si omnium conspectum horreo idem: Horreo crimen ingrati animi idem: Deorum tamen numina horrent idem: Vt ipsam uictoriam horrerent Lucanus, lib. 1: Horruit Alcides, uiso iam Dite, Megeram Apulleius, lib. 6: Cuius totae prouintiae nomen horrescunt Cicero: Imbecillius horrere dolorem et reformidare. Perhorresco semper habet accusatiuum. |
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |