[III-a]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]

Texto español

 

          Bellare, scilicet bellum Homerus: ἄπρεκτον τόν πόλεμον πολεμήζομεν, id est: infectum bellum bellamus. Vide pugno.

          Cadendum est in unius potestatem, Cicero, Att. lib. 8. Cado igitur actiuum est, nam hoc participium nisi a uerbis passiuis non descendit, ut scelus in illud non cadit, scilicet casum uel se.

          Caleo, id est babeo calorem unde metaphorice calere uirginem uel uirgine et fuisse aliquando transitiuum indicat Plautus, Cap.: Quasi quum caletur, cocleae in occulto latent idem, Truc.: Quum caletur maxime, id est: quum calor est uel fit calor Terentius: Ego illius sensum pulchre caleo.

          Careo pecuniarum, id est: habeo caritatem pecuniarum careo pecuniis, id est: caritatem a uel de pecuniis esse actiuum indicat illud Terentii, Heaut.: Praeterquam tui carendum quod erat. Et olim frequenter habuit expressum accusatiuum Nonius: Carere rem bonam dici potest Turpilius: Meos parentes careo Plautus: Colum colloraria caret idem, Curc.: Quia id quod amo careo careo pecuniam citat ex Catone Caesar Scaliger Nebrissensis quoque accusatiuo iungebat, ut meos careo.

          Caueo te actiuum est Nebrissensi, at uero caue tibi neutrum non ita est, sed caueo tibi subintelligitur damnum uel malum. Vide metuo. Plautus, Most.: Iubet cauere malam rem prius satis tritum est caue tibi malum qua figura dixit Cato cap. 5 Rust.: Scabiem pecori uel iumentis caueto Cicero, initio Top.: Quum mihi meisque multa saepe cauisses et 1 0ff.: Et huic simile uitium in gestu motuque cauetur Frigora et iurgia cauere dixit Ouidius Sallustius, Iug.: Ita nec caueri anceps malum Suetonius, in Galba: Cauere periculum et Cicero: Cauere insidias et intemperantiam idem, 1 Orat.: Quam sit bellum cauere malum idem: In cauendo bello et praedicendo idem Attico: Caetera quae quidem prouideri poterunt, cauebuntur eidem: O hominem cauendum mihi eidem: Fidem uobis habendam non esse, me uero cauendum.

          Cede maiori, concede praeceptori, decedam furori tribunicio, decedere somno: subintelligitur locum. Vide locum in ellipsi Plautus in argumento Asinariae: Cedit noctem filius Valerius Maximus , lib. 1, cap. 5: Ego uero, inquit, libenter tibi meam sedem cedo ita enim lego ex antiquis manuscriptis Vlpianus cedere acton supplicationes dixit Virgilius: Cedat ius proprium regi Valerius Maximus, lib. 4: Ille cessit eam Bianti ibidem: Eam prouintiam collegae cessit idem, lib. 5, cap. 7: Carissimam coniugem filio sao cedere non dubitauit. Concedi, decedi et succedi passim sunt apud Ciceronem.

          Certare cum aliquo. Subintelligitur certamen μάχην μάχεσθαι, ut in Sacris: Bonum certamen certaui Sedigitus poeta de Terentio: Multos incertos certare hanc rem uidimus Horatius: Magna minorue foro si res certabitur unquam Ouidius, 13 Met.: Certatam lite deorum Ambraciam, ubi Regius satis insulse ait: Participium contra Grammatices rationem formatum Plautus, Bac.: Nunc specimen specitur, nunc certamen certatur.

          Cesso. Virgilius: Cessas in uota precesque subintelligitur cessationem Terentius: Cessatum usque adhuc est Virgilius: Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae Ouidius, 4 Fast.: Cessatis in aruis. Haec participia passiui uerbi sunt, et passiuum sine actiuo nusquam erit.

          Coeo. Virgilius: Coeant in foedera reges subintelligitur coitionem, uel potius societatem, nam coire societatem et coita societas adeo crebra sunt apud Ciceronem, ut superuacaneum sit haec repetere. Vide societas in ellipsi.

          Coeno. Apuleius, lib. 4: Saliares se coenasse coenas crederet idem, lib. 9: Sacrificales epulas coenitabat.

          Collacrymo. Cicero, pro Sestio: Histrio casum meum toties collacrymauit sed hic potest deesse praepositio et cognatus casus.

          Commisereor. Commisereatur interitum eius, Gellius, lib. 7, cap. 5.

          Comperendinato. Asconius in passiua: Ne rursum comperendinato iudicio.

          Conclamare. Ouidius, 13 Met.: Conclamat socios Caesar: Conclamare uictoriam idem: Conclamatur ad arma Lucanus: Quum corpora nondum conclamata iacent.

          Concrepo. Vide crepo.

          Concurro. Cicero: Concurritur undique ad commune incendium restinguendum Horatius: Concurritur, horae momento, subintelligitur concursus, ut curro cursum et cursus curritur. Vide curro.

          Confligo. Confligitur magna ira, Claudianus subintelligitur conflictus Cicero: Confligendum puto idem: Caute confligendum est.

          Compluitur. Vide pluo.

          Conqueri fortunam aduersam, non lamentarj decet, Cicero Pauperiem meam conqueror, Plautus. Conqueri libidines, uim, contumeliam ciceroniana sunt. Vide queror.

          Coniurare. Sallustius: Sed antea coniurauere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit, de qua quam uerissime potero dicam, id est: Coniurauere coniurationem, de qua coniuratione caetera. Agmina coniurata, fratres coniuratos passim legimus.

          Consulo tibi putant esse neutrum, sed deest utile uel commodum, ut prospicio tibi. Vnde in passiua bene tibi consulitur. Cicero, 7 Epist.: Ego tibi ab illo consuli mallem. Vide utile in ellipsi et mfra prospicio.

          Consuesco. Lucretius, lib. 6: At nunc brachia consuescunt firmantque lacertos Columella, lib. 6: Nam ubi plaustro aut aratro iuuencum consuescimus Sallustius, Iug., in oratione Marii: Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam. Hoc uerbum et similia saepius habent pro accusatiuo orationem, ut consueuisti carmina scribere. Vide insuesco.

          Contingit. Apuleius, Asino: Sed ut primum occursoriam potionem et incoatum gustum extremis labiis attingebat adolescens Ouidius, 1 Met.: Contigerat nostras infamia temporis aureis idem 2: Contigit ora sui Lactantius, lib. 2: Sed tamen Cicero materiam tam copiosam et uberem strictim contigit.

          Contendere cursum, dixit Virgilius Plautus, Cist.: Quis est, qui recta platea cursum huc contendit suum? Contendere poplitem, tormenta, uincula passim leges.

          Contremisco. Vide metuo.

          Crepo. Horatius: Sulcos et uineta crepat mera idem: Si quid Stertinius ueri crepat idem: Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepet? idem, 2 Carm.: Quum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum Propertius, lib. 3: Et manibus faustos ter crepuere sonos Martialis: Et Tartesiaca concrepat aera manu Petronius arbiter: Et concrepans aera omnes excitauit idem: Timalcio lautissimus homo digitos concrepuit.

          Corruo. Vide ruo. Plautus: Ibi me corruere posse aiebas diuitias Propertius, lib. 4: Vouerat et spolium corruit ille Iouis.

          Corusco. Virgilius, 10 Aen.: Strictumque coruscat mucronem et lib. 8: Duo quisque Alpina coruscant gesa manu.

          Curro. Vide concurro, decurro. Virgilius, 5 Aen.: Currit iter tutum non segnius aequore classis. Vide Priscianum in cursus curritur Cicero, 3 0ff.: Qui stadium currit Iuuenalis: Curritur ad uocem iucundam Terentius: Si qua est laboriosa, ad me curritur Cicero, 7 Ver.: Curritur ad praetorium Virgilius: Nec si cuncta uelim breuiter decurrere possim. Vitam decurrere, decursa uita, decurso spatio. Decurritur, decurrebatur passim obuia. Vide sedeo.

          Decedo. Vide cedo et assurgo.

          Decet, dedecet. Ouidius 1 Met. : Ista decent humeros gestamina nostros Statius: Si non dedecui tua iussa Ouidius: Neque dominam motae dedecuere comae idem : Lacrymae decuere pudicam Sallustius, Iug.: Quae ab imperatore decuerint, omnia suis prouisa.

          Declino. Plautus, Aul. : Declinaui paululum me extra uiam Ouidius, 2 Met.: Neu te dexterior tortum declinet ad anguem. Dicimus declinare cursum, urbem, mala, et mala declinantur, et a malis declinare.

          Decurro. Vide curro.

          Deficio. Horatius: Animus si te non deficit aequus Ouidius: Deficior prudens artis ab arte mea Quintilianus: Aqua ciboque defecti Varro, lib. 3 Rust. cap. 16: Ne deficiant animum. Dicimus deficiunt me pecuniae, et mihi pecuniae. Caesar: Quum tela militibus deficerent, subintelligitur se.

          Dego. Cicero, pro Sylla: Vt cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam uitam et miserrimam degeret idem, pro Roscio: Vitam in egestate degere Catullus ad Manlium: Otia parato degeret in talamo Lucretius, lib. 2: Quantisque periclis degitur hoc aeui, quodcumque est. Vide uiuo.

          Degenerare a parentibus. Subintelligitur se uel genus Columella, lib. 7 cap. 12: Venus canibus carpit uires animosque degenerat.

          Delinquo. Vide pecco.

          Deliro. Lactantius, De opificio Dei, cap. 6: Illius enim sunt omnia, quae delirat Lucretius.

          Desino artem, Cicero et Suetonius, Tib.: Artem desinituros promittentibus ueninum dedit.


[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .