|
[IV-a]
|
|
  |
|
  |
[IV-a][IV-b]
          Obsto. Valerius Maximus, lib. 4 cap. 3: Interim uelim ne mihi a sole obstes.           Oppono. Cicero, 2 Nat.: Et, si est calor, a sole sese opponant.           Percaleo. Ouidius, 1 Met.: Postquam uetus humor ab igne percaluit solis.           Raresco. Lucretius, lib. 6: Et in lucem tremulo rarescit ab aestu.           Refrigeo. Cicero, Att.: Quum Romae a iudicibus forum refrixerit.           Salue. Cicero: Saluebis a meo Cicerone.           Timeo. Quintilianus, lib. 3: An timendum a rege bellum?           Tumeo. Ouidius, 2 Fast.: Sed tamen a uento qui fuit unda tumet.           Vaco. Caesar, lib. 3 Ciu.: Haec a custodibus classium loca maxime uacabant.           Valeo. Plautus, Epid.: A morbo ualui, ab animo aeger fui.           Sed quid in his moramur, si sola hac ratione hoc euincere possemus?: Si praepositio a uel ab cum eodem uerbo et eodem sensu in actiua et passiua reperitur, insipientis praeceptoris erit utrobique rem agentem explicare uerbi gratia: dabuntur a me pecuniae non es ego dabo pecunias, sed dabo a me pecunias, quod hispane dicitur " de mi parte" o " a mi cuenta" . Adferamus igitur exempla ubi a uel ab eodem sensu in actiua et passiua in uno eodemque uerbo reperitur.           Abalieno. Cicero: Neque uero M. Tullius animum a uestra abalienauit potestate Plautus, Mil.: Istuc crucior a uno me tali abalienarier.           Abduco. Abducere animum a solicitudine et puerum a Grammaticis et abducere a nido trita sunt. Cicero: Naue a praedonibus abducta a manto ad diuortium uxor abducitur, teste Donato.           Adfero. Cicero, Sen: Eique dona a sociis adtulisset idem, 3 leg.: Cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit afferre idem, Attico: Et plus a uobis praesidii quam a caeteris opis ad salutem potest afferri idem: Nuntii a Parthis adferuntur.           Aufero. Cicero, pro domo sua: Clodius pecunias consulares abstulit a senatu idem Attico: Totam Academiam a nominibus nobilissimis abstuli Plautus, Pseud.: Auferetur id praemium a me quod promisi per iocum?           Accipio. Terentius, Ad.: Abs quiuis homine, quum est opus, beneficium accipere gaudeas Cicero, Acad.: Quae a quouis accipi oporteret et quae repudiari.           Amo. Plautus, Pseud.: Vbi sunt isti qui amant a lenone? idem, Paen.: Amat a lenone hic Cicero: Vt scires eum non a me diligi solum, uerum etiam amari.           Auerto. Auertit oculos ab illo. A iudicibus oratio auertitur.           Auello. Sperat se a me auellere. Non ab ea re publica auellar. Sic diuello et reuello.           Audio. Cicero, de sen.: Saepe a maioribus natu audiui idem, 3 Fin.: Esseque hominis ingenui uelle bene audire a parentibus. Nostros senes commemorare audiui ab aliis senibus auditum Claudianus, de raptu lib.: Iam magnus ab imis auditur fremitus terris.           Do. Cicero Attico lib. 14: A me hoc illi dabis idem, pro Flac.: Ab Attilio Seruilio dicit se dedisse et a suis fratribus idem, Attico: Se a me quodammodo dare Plautus, Cap.: Viaticum ut dem ab trapezita tibi idem, Maen.: Da sodes a te, post reddidero tibi Terentius, Ad.: Dabitur a me argentum Cicero, 1 Ver.: Tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur idem, Attico: Datur mihi epistola a sororis tuae filio idem, 1 leg.: Nullam tibi a causis uacationem uideo dari idem, lib. 7 epist.: A Caesare litterae mihi dantur a te.           Defendo. Virgilius: Dum teneras defendo a frigore myrtos Plinius: Vestes a tineis defendit haec herba Caesar, 2 Ciu.: Musculus defenditur a nostris Cicero, 2 Agr.: Ab hostibus defendi paludibus. Vide munio et prohibeo.           Deiicio. Deiicere oculos a re publica. Deiectus ex aliquo, et ab aliquo loco.           Desidero. Desidero abs te aliquid. Desideratur a magno philosopho grauitas.           Emo et redimo. Plautus, Rud.: Qui praedam ab eo emerat Valerius Maximus, lib. 4 cap. 2: A piscatoribus in Milesia regione uerriculum trahentibus quidam factum emerat Cicero, 0ff.: Aut captos a praedonibus redimunt Cicero, 1 Ver.: Emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre idem, pro Sext.: Ex bis princeps emitur ab inimicis meis Plautus, Epid.: A lenone quaedam ut fidicina quam amabat emeretur sibi Suetonius, Aug.: Caium et Lucium adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa Liuius, dec. 4, lib. 4: Vt captiui ab Annibale redimantur Iuuenalis, sat. 4: Monstrum nulla uirtute redemptum a uitiis Ouidius, in epist.: Si tibi ab Atrida precio redimenda fuissem. Vide peto et postulo.           Eripio. Eripere a periculo. Vereor ne eripiatur a nobis regis causa.           Excludo. Vide repello. Cicero, pro Cluent.: Excludere ab haeridatate idem, in Ver. 5: Excludere aliquem a negotio Terentius, And.: Vt ab illa excludar, huc concludar Cicero, 1 orat.: Repelli et excludi a gubernaculis ciuitatum.           Exigo. Exigere aliquid ab aliquo. Quintilianus, lib. 1: A grammaticis exigitur poetarum enarratio Caesar, 1 Ciu.: Pecuniae a municipiis exiguntur.           Extorqueo. Extorquere aliquid ab aliquo tritum est.Cicero: Pecunia omnis ab eo extorta atque erepta est.           Facio. Cicero, de uniu.: Mundus per se et a se et patitur et facit omnia idem, 1 de inu.: Commune est quod nihilo magis ab aduersariis quam a nobis facit idem, de orat.: A se aliquid facere. Tritum est: Hoc factum est a uobis.           Flagito. Cicero ad Appium: Flagitare promissum ab aliquo per litteras Cicero, pro Sext.: Flagitabatur ab his quotidie cum querelis bonorum omnium, tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent. Vide postulo.           Habeo. Terentius, Phorm.: Otium a senibus ad potandum ut habeam Cicero, Bruto: Nullas adhuc a te litteras habebamus idem, pro Sextio: Habere beneficium ab aliquo idem, 1 0ff.: Scenicorum quidem mos tantam habet a uetere disciplina uerecundiam etc. idem, 12 Fam.: Habeas eos a me commedatos idem: Habere praesidium uel spem ab aliquo idem, in Vatin.: Quare ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere idem, pro Caelio: Eam dignitatem in M. Caelio habitam esse summam hodieque haberi ab omnibus egregius locus est in Plauti Maen., act. 5: Ludibrio pater habeor SE.: Vnde?. MVL.: ab illo meo uiro.           Impetro. Ciuitatem ab aliquo impetrare, tritum est Cicero, Amic.: Quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari Plautus, Most.: Aliud quiduis impetrari a me facilius perferam: Valerius Maximus, lib., 4 cap. 3: A seruis uix impetrari potest ne eam supellectilem fastidiant qua uti consul non erubuit Caesar, 1 Ciu.: Aegre ab iis impetratum est ut in senatu recitarentur.           Lego, -as. Cicero, pro Cluent.: Itaque ei testamento legat pecuniam grandem a filio idem, in Top.: Vxori ancillarum usum fructum legauit a filio. In passiua tritum est apud iurisperitos: Domus legata est a Titio. Vide Brisonium et Hotomanum in a uel ab et pensita phrasin.           Lego, -is. Cicero, Att. 16: A Bruto legi Antonii edictum sic dicimus: Legi a te litteras. Ouidius, 3 Pont.: A posteritate legi Cicero: Liber tuus legitur a me diligenter, id est, per meos, ut trepidabatur a Caesare. Et captus oculis etiam diceret: Terentius legitur a me diligenter.           Libero. Cicero: Liberaui hunc a Caesare tritum est idem: Liberari se ab aliquo idem: A scelere certe liberati sumus idem: Te a quartana liberatum gaudeo. Vide separo.
[IV-a][IV-b]
|
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |