[IV-b]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[IV-a][IV-b]

Texto español

          Mitto. Cicero, 13 Att.: Ab illo mihi mittas idem: Et a me missi sunt.

          Moueo. Mouebo hunc a sacra linea remoue te ab illo remouentur a uitiis.

          Munio. Tacitus, Agric.: Saeuus ille uultus et rubor a quo se contra pallorem muniebat Columela: Quantumque res patietur a frigore et tempestate muniemus idem: Hortum ab incursu hominum pecudumque munire Horatius: Inclusam Danaen munierant satis nocturnis ab adulteris Lucretius, lib. 3: Quod letalibus ab rebus munita tenetur Caesar, 2 Ciu.: Tecta atque munita ab omni ictu telorum Tacitus: Munitus ab insidiis ut Horatius: Tutus ab infestis latronibus et Ouidius: Tutus ab insidiis. Vide defendo.

          Numero. Cicero, pro Flac.: Si praetori dedit, a quaestore numerauit idem, 2 Phil.: A se numerare Martialis: Omnis ab infuso numeretur amica Falerno. Vide Soluo.

          Pello. Liuius, lib. 2: Tarquiniensis ab sua parte Romanum pepulit Terentius: Quisnam a me pepulit tam grauiter fores? idem: Et istum aemulum ab ea pellito Caesar, 1 Gall.: Quum hostium acies a sinistro cornu pulsa Liuius: Caetera a fronte pulsa.

          Peto. Peto a te tritum est. Cicero, 6 Epist.: Nec tamen ipse, a quo salus petitur, habet explicatam rationem salutis suae idem, 1 Diu.: Vt ab eius solo in quo est humatus oracula peterentur Martialis: A caupone tibi faex Laeletana petatur. Vide emo et reposco.

          Postulo. Postulare ab aliquo tritum est. Cicero, 1 Leg.: Ventas a te postulatur idem, 2 Tusc.: Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur quum fit etc. idem, Leg. 1: Postulatur a te iam diu uel flagitatur potius historia Cicero, Phil.: Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, sed etiam sapientia postulatur etc. Vide emo.

          Prohibeo. Dicimus prohibeo uim ab amico et amicum a ui. Cicero, 3 0ff.: Nam et a re publica forensibusque negotiis, armis impiis, uique prohibiti.

          Proiicio. Proiicere et reiicere a se mala tritum est. Cicero: A liberis suis abstrahi et a coniuge abripi et ab aris focisque innocentem proiici nota haec infinita uerba.

          Promo, depromo. Cicero, 2 Or.: Ne ipse aliquid a me prompsisse uidear. Idem: Iuris utilitas uel a peritis uel de libris depromi potest, 1 Orat.

          Reddo. Cicero: Litteras a te mihi Stator tuus reddidit. Idem: Litterae mihi redditae sunt a te idem: Litterae mihi redditae sunt in senatu ab Lentulo.

          Rapio. Rapere ab aliquo tritum est. Horatius, 3 Carm.: Aut aquosa raptus ab Ida.

          Repello. Repellere seruitutem a ciuibus, dixit Cicero ad Brutum. Cicero, 1 Orat.: Repelli et excludi a gubernaculis ciuitatum.

          Reposco. Cicero, 1 Ver.: Nihil est quod minus ferendum sit quam rationem ab altero uitae reposcere eum qui non possit suae reddere. Valerius Maximus lib. 3 cap. 6: Quum a Scipione ratio in curia posceretur, id est: Quum tribuni ab eo peterent rationem. Vide peto et postulo.

          Separo. Cicero, Luceio: Qui omnes a perpetuis suis historiis ea quae dixi bella superauerunt idem, 2 Acad.: Quoniam uera a falsis nullo discrimine separantur Ouidius, 1 Am.: A domina separari. Vide libero.

          Soluo, persoluo. Cicero, 5 Att.: Sed etiam hoc dicit: se a me soluere ibidem, lib. 7: Ab Egnatio soluat quod tibi debet idem, pro Planc.: Ab aliquo persoluere idem: Id a uobis persoluere me sinite Plautus: Res soluetur a trapezita meo Cicero: Solutus a cupiditatibus Ouidius: Ab amplexu alicuius solui. Vide numero.

          Sumo. Terentius, Ad.: Postremo a me argentum quantum est sumito. Cicero, pro leg. Man.: Ab eodem Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur Ouidius, 2 Am.: Fastus sumuntur ab imagine speculi.

          [Tueor]. Caesar, 3 ciu.: Qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus.

          Verbum igitur passiuum solo supposito contentum est. Cicero, lib. 15 Epistolarum citat uersiculum Naeuii: Laetus sum laudari me abs te, pater, laudato uiro. Sed attende quomodo distingat idem Cicero, lib. 5 ad Luceium: Placet enim Hector ille mihi Naeuianus, qui non tantum laudari se laetatur, sed addit etiam a laudato uiro item, pro Milone: Factumne sit? At constat a quo? At patet uides particulas a quo separari a uerbo passiuo. Vide habeo supra. Denique eodem prorsus manente sensu actiua oratio in passiuam uerti non potest. Vnde falluntur Alciatus, lib. 2 Parerg. cap. 28, et Reuardius, lib. 2 cap. 5 Variar., qui putant ualere stipulationem etiam in passiua uoce, ut dabis? dabitur id ostendunt ex loco Plauti in Pseud., scaen. Viso quid rerum, ubi Simo dicit: Viginti minas dabin? respondet Ballio: Dabuntur sed in sequenti scena sic se excusat Ballio: Auferetur id praemium a me, quod promissi per iocum? quasi dicat: Ego nec uere promissi, nec uere aut ex formula fui stipulatus, sed iocose et quasi coactus cui Simo respondet: De improbis uiris auferri praemium et praedam decet.

          Quae dixi de uerbis passiuis latinis eadem de graecis dicta esse uelim. In omni enim idiomate passiuum solo supposito contentum est. Et quamuis uernaculae linguae careant omnino passiua uoce, dicimus tamen " córrese" " ándase" , " acabóse la guerra" , " mejor se vive en el campo que en la ciudad" , ubi solo supposito, etiam subintellecto, perficitur oratio.

[IV-a][IV-b]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .