[praepositionum]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

 

De praepositionum ellipsi.

          Praepositionum ellipsis duabus regulis continetur. Prima: Nullus non ablatiuus a praepositione pendet altera: Accusatiuus, qui nec sit infiniti suppositum nec actiuorum appositum, a praepositione pendet.

          De nominibus urbium, prouinciarum et insularum.

          Ad, in, ab, de. In nominibus non solum urbium, sed et insularum, et prouinciarum atque etiam aliorum locorum saepe deest praepositio, ut tendit Romam, Aegyptum, Italiam, Cyprum, Elysios, rus et domum uenio Roma, Aegypto, Cypro, rure, domo, agro. Longum esset, quod iam feci aliquando, si testimonia uelim congerere, ubi adhibeatur praepositio. Hoc uere ausim affirmare: saepius inuenire nomina urbium cum praepositione quam sine illa, nam Titus Liuius fere sine praepositione non loquitur. Neque audiendus est Quintilianus qui soloecismum credit esse ueni de Susis in Alexandriam. Sed absurdius delirant qui contendunt aliud esse eo Romam, aliud eo ad Romam sic uenio Roma et uenio a Roma dicunt enim sine praepositione locum ipsum significari, cum praepositone uero iuxta uel prope. Delirat igitur Liuius, lib. 5 dec. 1, qui saepe nunc Veios, nunc ad Veios eodem sensu dicit. Graeci dicunt Noctuas in Athenas, latini Noctuas Athenas. Nec mihi etiam in hac parte placet ipse Cicero, quum lib. 7 epist. 3 Attico sese excusat quod scripserit In Piraea quum uenissem, nam ipsemet nobis auctor est, ut addamus, si libuerit, praepositionem Cicero, 1 Acad.: Venisse ab Roma idem, de sen.: Miles profectus sum ad Capuam quintoque anno post ad Tarentum quaestor... idem, Phil. 8: Vt ab Alexandria discederet. Innumera alia sunt in epistolis ad Atticum. Propertius, lib. 3: Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas Martialis: Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris idem,lib. 13: Haec de uitifera uenisse picata Vienna. Et multa sunt prouerbia ut nauiges in Massiliam, et de Masilia uenisti.

          Accipe rursus contra istos ellipsin praepositionum in nominibus prouintiarum et insularum et aliorum locorum. Virgilius: Italiam fato profugus Lauinaque uenit littora idem: At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, pars Scythiam et rapidum Cretae uenimus Oaxem et penitus toto diuisos orbe Britannos idem: Aeoliam uenit, loca foeta furentibus Austris Aen. 6: Deuenere locos laetos et amoena uireta fortunatorum nemorum sedesque beatas ibidem: Hac iter Elysium nobis ibidem: Haec limina tendere adegit ibidem: Finesque canebat uenturum Ausonios Cretam portaretur, dixit Catullus. Sed statim obiiciunt imperiti poetarum testimoniis non standum, qui causa carminis cuncta conturbant. O ingenia putida et infelicia! Sed age accedant oratores et,alii. Cicero, pro leg. Man.: Inde Sardiniam cum classe uenit idem, pro Mur.: Qua ex pugna quum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset idem, 3 Ver., Samon, Tenedon, et Delon nunc cum praepositione, nunc sine illa scribit et alibi Sardiniam, Siciliam, Cyprum, Corcyram. Idem, Att.: Si Pompeius Italia cedit Sallustius, citante Frontone: Tunc uero Bithyni propinquantes iam amnem Tartanium Papinianus, leg. 73 Singularium de  conditionibus et demonstrationibus: Quum Asiam uenisset Suetonius, Aug.: Decedens Macedonia ibidem, 17: Ab Actio quum Samum insulam in hyberna se recepisset idem, Vesp.: Vt eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur Valerius Maximus, lib. 1 cap. 6: Poenorum exercitum Italia pelleret idem, lib. 5 cap. ult.: Epirum portanda dedit Iustinus, lib. 20: Aegyptum primo profectus, Cretam contenderat Mela, lib. 3 cap. 9: Aegyptum tendere ibidem: Aegyptum exportat Tacitus, lib. 2: Germanicus Aegyptum proficiscitur et lib. 4: Cretam amoueretur Liuius, lib. 5 dec. 5: Exercitum Aegyptum induxisset ibidem: Cyprum extemplo classem misit Plautus, Curc.: Quia parasitus non rediit Caria Terentius, Phor.: Qua profectus causa hinc es Lemnum, Chremes? antea dixerat: Iter illi in Lemnum ut esset Apuleius, lib. 9 Met.: Larem reueni meum ibidem: Proximam ciuitatem deducere consueuerat ibidem: Baculo se uix sustinens ciuitatem aduentat.

          Nunc uideamus rus et domum cum praepositionibus, in singulari et plurali. Liuius, lib. 9 dec. 4: 1am ubi uos dilapsi domos et in rura uestra eritis Cicero, Tusc.: Quum in sua rura uenerint Asconius in Miloniana: Qui forte ex rure in urbem reuehebatur. In domo Caesaris, in domo Lentuli, in domo Leccae trita sunt apud Ciceronem. Cicero, 6 Ver.: Ad praetoris domum Ver. 3: Ad eam domum in qua ipse diuersabatur profecti sunt Ver. 7: In Chelidonis domum praeturam tuam contulisti idem, 3 Parad.: In quancumque domum stuprum intulerint idem, 2 Leg.: In ipsius patris domum detulimus idem, 5 Tusc,: Socrates philosophiam et in urbibus collocauit et in domos etiam introduxit Terentius, Eun.: Si in domum meretriciam deducar Apuleius, lib. 4: Quippe quidam procurrens e domo procerus et ualidus ibidem: Nam uisa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de thoro denique ipso uiolenter detracta idem, lib. 5: Psyche procurrit e domo et lib. 7: Petitis e domo ferramentis et lib. 8: Ac ille nouitium susceptum famulum trahebat ad domum Cicero, 1 Tusc.: Quasi in domum suam uenerit Asconius in Mil.: Attulit ad domum Scipionis. Licet ergo dicere in mea domo, in tuis domibus, ab domo egressus, de domo, ex domo, in domum, ad domum, quorum testimoniis, quia innumera sunt, supersedeo.

          De ablatiuo quem falso absolutum uocant.

        Sub. Quoties imperium siue praefecturam in pace, in bello, in literis significamus, sub uel potius graeca ἐπί desideratur. Persius, sat. 5: Marco sub iudice palles? Martialis, lib. 1: Quos decet esse hominum tali sub principe mores? idem, lib. 11, 2: Sub te praeside nec non licet ibidem, 8: Penelope licet esse tibi sub principe Nerua et lib. 12, 5: Sed tu sub principe duro ibidem, 63: Sub quo pigra quies Propertius, lib. 2: Caesare sub magno cura secunda fores Ouidius, 14 Met.: Rege sub hoc Pomana fuit Liuius: Sub Asdrubale imperatore meruit Aen. 8: Sub te tolerare magistro militiam discat Horatius: Sub patribus duris Valerius Maximus, lib. 4, cap. 2: Factum ne sub Caelio quidem autore repudiandum idem, lib. 6, cap. 5: Nam cum L. Attacino, sub quo duce aciem nostram etc. Ouidius, 13 Met.: Moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit Statius in Sylu.: Cerealia dona coronae te sub teste tuli Claudianus, 4 cons. Honorii: Tum conspicuus gratusque feretur, sub te teste labor Plinius, lib. 18 de muribus: Sub autore Aristotele Cornelius Celsus in proemio: Sub autore Temisone contenduntur Ouidius, 13 Met.: An quod in arma prior nulloque sub indice ueni Valerius Maximus, lib. 4 cap. 6: Sub magno iudice damnatum Virgilius: Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis idem: Quales apes aestate noua per florea rura exercet sub sole labor Lucanus, lib. 1: Et quanuis primo nutet casura sub Euro idem, lib. 2: Quique sub herculeo sacratus nomine portus et in Symbolo: Passus sub Pontio Pilato. Multa huiusmodi praetereo.

          A uel sub. A solet capi pro post, ut a coena, secundus a rege. Ouidius, 4 Trist. 10: Nec stirps prima fui, genito sum fratre creatus Cicero: Cuius a morte hic tertius et tricesimus est annus. Sub etiam, ut notat Seruius in illo Aen. 5, Quo deinde sub ipso, capitur pro post Ouidius, 2 Met.: surgit ab his solio, id est post haec Plautus, Poen.: Iam ab re diuina credo apparebunt domi sic dicimus: Ab urbe condita, uel a condita Roma quum ergo dicimus Capta urbe triumphauit, deest a uel sub et lectis tuis literis uenimus in senatum, scilicet a uel sub lectis Lucanus, lib. primo: Moremque sinistrum sacrorum Druidae positis repetistis ab armis eodem sensu idem Lucanus libro secundo dixit: Quas est uulgata per urbes post me Roma ducem et Horatius: Post ignem aetheria domo  subductum Ouidius, 2 Trist.: Hic tibi sic redeat superato miles ab hoste.

          Cum. Deo duce, musis fauentibus, scilicet cum, graece SYN. Plautus, Pers.: Sequere hac mea gnata cum diis uolentibus Liujus, lib. 1 dec. 3: Agite cum diis bene iuuantibus Ennius apud Ciceronem: Doque uolentibus cum magnis diis Cato, cap. 14 Rust.: Circumagi cum diuis uolentibus.

        In. Aliquando etiam deest in , ut Orpheo cantante, cantando rumpitur anguis. Terentius: In congnoscendo tute ipse aderis idem: In denegando Cicero, 2 Nat.: Itaque salem istum, quo caret uestra natio, in irridendis nobis nolite consumere Ouidius, 2 Met.: Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa Lucanus, lib. 2: Toto quanuis in corpore caeso nil animae lethale datum.

          De instrumenti praepositionibus.

          Cum. In instrumento significando deest cum, graece SYN, sed uitandae ambiguitatis gratia non adhibetur quum enim dicis Tetigi illum cum hasta, nescitur an illum et hastam tetigerit, an uero instrumentum significes. Sed ubi dubia non est oratio, uenuste apponitur, ut Vidi gladium cum quo se percussit Ouidius, 1 Met.: Concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera mouit idem, in epist. Acontii: Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis, ipse dedit letho cum quibus ante feras idem, 4 Fast.: Haec modo uerrebat raro cum pectine pratum Aldus aliter emendauit, quod non probo Plinius, lib. 9 cap. 28: Caeteri cirri, cum quibus uenantur sic habet antiqua lectio Paulus Orosius, lib. 7: Ipse imperator cum sagitta saucius et quid elegantius quam illud non incelebris auctoris, Gladium qui cum se percusserat eduxit, quod imperite damnat Valla lib. 2 cap. 6.

        Sub, ab, in. Aliis etiam praepositionibus uidetur instrumentum exprimi Virgilius, 2 Georg.: Aut presso exercere solum sub uomere Ouidius, 5 Fast.: Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense idem, 2 Trist.: Neue peregrinis tantum defendar ab armis, id est cum ibidem: Qua nuptae possent fallere ab arte uiros Columela, lib. 9 cap. 1: Semperque de manu cibos et aquam praebere. In Sacris uero ex hebraismo exprimitur in, ut Visitabo in uirga peccata eorum, Praeualuit Dauid contra Philistaeum in funda et lapide Deuteronomius, cap. 18: Lapidabitis eos in lapidibus Lucae, cap. 22: Domine, si percutimus in gladio?, et Si sal euanuerit in quo salietur?

          De comparatiui praepositione.

        Prae. Deesse praepositionem in ablatiuo comparatiui comprobant omnium linguarum idomata, hebraeae praecipue, quae nomina comparatiua non habet, sed comparationem per hanc particulam, MI, enunciat, sicut graeci per H, latini per QVAM, hispani per MAS. Mihi, quantum ex ueterum lectione obseruo, in praepositionibus, non in nominibus, uidetur esse uis comparationis, nam et in uerbis et positiuis, comparatiuis et superlatiuis apparet comparatio uirtute praepositionis Terentius, Eun.: Hic ego illum contempsi prae me ibidem: Ludum iocumque fuisse illum alterum dices, praeut huius rabies quae dabit Plautus, Most.: Video te nihili pendere omnes homines prae Philolache Horatius: Cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? In positiuis sic Plautus, Aul.: Sed hoc etiam pulchrum est prae quam ubi sumptus petunt idem: Parum etiam, praeut futurum est, praedicas Horatius, Epod. 3: Vt Argonautas praeter omnes candidum Medea mirata est ducem Virgilius: O felix una ante alias Priameia uirgo Aen. 3: Vnum illud tibi nate dea praeque omnibus unum praedicam idem: Fugit ante alios exterritus Aruns Propertius, lib. 2, elegia quae incipit Iupiter: Num sibi collatam doluit Venus? illa perae que prae se formosis inuidiosa dea est Liuius, lib. 1: Paruam albam prae ea, quae conderetur, fore Cicero Sulpicio: Non tu quidem uacuus molestiis, sed prae nobis beatus Apuleius, 9 Met.: Fabulam denique bonam prae caeteris ad aures uestras adferre decreui. In comparatiuis sic Plautus, Aul.: Iam minoris omnia facio prae quam quibus modis me ludificatus est Sallustius: Caeterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es Virgilius, 5  1 Aen.: Pygmalion scelere ante alios immanior omnes Suetonius, Galb.: Praeter caeteras altiorem et dealbatam crucem statui iussit et Psalm. 18: Dulciora super mel et fauum. In superlatiuis sic Virgilius, 7 Aen.: Petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus Suetonius, Viteil. 13: Famosissima super caeteras fuit coena ei data Plinius, lib. 27 cap. 7: Herbae facillimae atque inter caeteras utilissimae Ouidius, 4 Pont. 10: inter omnes maximus Plinius, lib. 13: inter omnes potentissimus odor. Si igitur in praepositione significatur comparatio, necessario in ablatiuis comparationis deest prae Plautus, Epid.: Atque me minoris factum prae illo Apuleius, lib 8 Met.: Neque ulla caprea neque pauens damula, neque prae caeteris feris mitior cerua, sed aper immanis atque inusitatus surgit ibidem: Sed unus prae caeteris et animo fortior et aetate iuuenior et corpore ualidior exsurgit alacer idem, lib. 10: Vnus e curia senior prae caeteris compertae fidei Sosipater Charisius, lib. 1 de compar.: Et confirmat prae illo neminem esse doctiorem et infra: Et habent alios prae se   doctiores Esdrae, 3 cap. 4: Καὶ ἀληθεία μεγάλη, καὶ ἰσχυρωτέρα παρὰ πάντα, id est ueritas magna et fortior prae aliis Dauid, cap. 1: Apparuerunt uultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui uescebantur cibo regio.

          Prae. Sed quid mirum in comparatiuis deesse prae, quae etiam in positiuis et superlatiuis desit? Plautus, Most.: Speculo claras aedes, clarorem merum idem, Amp.: Nullus est hoc meticulosus aeque idem, Most.: Quo nemo adaeque antehac habitus est parcus idem, As.: Nec me Athenis alter hodie est quisquam cui credi recte aeque putent idem, Cas.: Nec est neque fuit me senex quisquam amator adaeque miser Matthaei, cap. 3 de grano sinapis: Quod minimum est omnibus seminibus Arnobius, lib. 2 contra Gentiles: Quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, scilicet prae. Vide infra in aduerbii ellipsi quam pro.

De pretii praepositione.

          Pro. Non bene pro toto libertas uenditur auro. Plautus, As.: Par pari datum hostimentum est, opera pro pecunia idem, Aul.: Pro uapulando abs te mercedem petam Colum., lib. 5 cap. 1: Pro quibus nulla merces dependitur Aen. 5: Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persoluo Caesar, 1 Ciu.: Pecuniam pro iis rebus soluit Cicero, 4 Fin.: Aestimatione aliqua digna eaque pro quantum quaque sit ponderis esse aestimanda Sallustius: Nemo nisi uictor pro pace bellum mutauit Valerius Maximus, lib. 4 cap. 6: Qui coniugis fata pro tuis permutari passus es Terentius, Eun.: Par pro pari referto, sic enim legunt peritiores Cicero, 1 Ver.: Pro quo frumento pecunia omnis soluta non est Sallustius, Iug.: Pro metu repente gaudium mutare. Nec refert latinitatis utra in parte adhibeatur praepositio utroque enim modo pretium significatur uel aestimatio, ut Dedi leporem pro denario, uel dedi pro lepore denarium Terentius: Heri minas uiginti pro ambobus dedi Horatius: Dedit hic pro corpore nummos Virgilius: Vitamque uolunt pro pace pacisci. Hinc illa trita: Pro nihilo putare, pro nihilo pendere etc.

          De uerbis copiae et inopiae.

          A uel de. In uerbis copiae et inopiae causa cernitur uelut efficiens ideo deest a uel de Caesar, 3 Ciu.: Haec a custodibus classium loca maxime uacabant Cicero, 5 Att.: Locus a frumento copiosus idem, pro Flac.: Vsque eo orba fuit ab optimatibus illa concio idem, pro domo: A magistratibus nuda res publica ibidem: Ab amicis inops idem, in 0ff.: Adhibenda est uacuitas ab angoribus idem, pro Deiot.: Sed tamen quidquid a bello populi Romani uacabat Liuius: Ne quando a metu ac periculis uacarent Virgilius., Cul.: Viduos a lumine Phoebi Sallustius, Cat.: Omnes qui de rebus dubiis consultant ab odio, amicitia, ira, misericordia uacuos esse decet Cicero: De quibus uolumina impleta sunt idem: De nugis referti libri Martialis: Hos nisi de flaua loculos implere moneta non decet dicitur: Sanguis manat a uulnere, uel de uulnere itaque Egeo pecuniis est egeo egestatem a pecuniis, hoc est a parte pecuniarum.

          De uariis aliis praepositionibus.

          Cum, in, de. Quum modum significamus, uarias praepositiones aut apponimus aut intelligimus, ut lento gradu, longa ueste, hac lege, uel cum lento gradu cum longa ueste, sub hac lege et conditione Terentius, Eun.: Pace quod fiat tua, scilicet cum, teste Donato Lucanus, lib. 1: Aut hic errat nulla cum lege mundus Sallustius, de rep.: Multi praeterea cum bona spe adolescentes, sicuti hostiae, mactati sunt Plautus, Men.: Magna cum cura ego illum curari uolo Cicero, de sen.: Neque uero in armis praestantior quam in toga Virgilius: Horridus in iaculis idem: Caesis prius de more iuuencis idem: Cunctis ex more uocatis.

        Per uel ante uel in. In tempore, si sit accusatiuus, deest per uel ante, ut centum uixit annos, quarto Kalendas. Cicero: Hunc per decem annos aluimus contra nos. Haec docet Priscianus lib. 18 fallitur igitur Erasmus in Copia, cap. 150. Horatius: Quod in unum uiuat et plures idem, 2 Epist.: Sed in longum tamen oeuum manserunt.

        In uel de. Si tempus sit in sexto casu, deest in uel de, ut tribus annis, hora prima Cicero, in Top.: Si filius natus esset in decem mensibus Caesar: De tertia uigilia Terentius, And.: In diebus paucis quibus haec cocta sunt.

          Per uel ad. In distantia, si sit accusatiuus, deest per uel ad, ut sex pedes altus, patet ulnas quatuor Lactantius, de Phoenice: Per bis sex ulnas eminet ille locus Varro, lib. 3 cap. 5 Rust.: Est lapis a falere pedem et dodrantem altus, ipsum falere ad duo pedes altum a stagno, latum ad quinque.

          In. Si excessus uel modus sit in sexto casu, deest in, ut Paulo maiora canamus Cicero, 4 Acad.: Democritus huic in hoc similis, uberior in caeteris Cicero, pro Balbo: In quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione.

          Cum. Afficio te honore, prosequor te odio, cum. Liuius, lib. 9 dec. 4: Prosecuti cum donis legatos sunt idem, lib.2 dec. 1: Decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt Cicero, Q. fratri, lib. 2: Publicani Domitium cum equis prosecuti sunt Plinius, epist.159: Mentionem alicuius cum honore summo prosequi.

          In. Ibam uia sacra, scilicet in. Cicero, Tuse.: Qui miser in campis moerens errabat Aleis Terentius, Eun.: Haud conuenit una ire cum amica imperatorem in uia idem, Heaut.: Qui nuper fecit seruo currenti in uia decesse populum Virgilius: Et uictis dominabitur Argis, scilicet in Argis Lucanus: Rarus et antiquis habitator in urbibus errat.

          A uel ab uel e. In causa efficiente deest a, ut palleo metu, horres frigore Cicero, Acad.: Mare nunc, quia a sole collucet, albescit et uibrat Ouidius, 1 Met.: Pluuioque madescit ab Austro ibidem: Postquam uetus humor ab igne percaluit solis idem, 2 Fast.: Sed tamen a uento, qui fuit, unde tumet Silius, lib. 6: Lenta proclamat ab ira. Sic horreo a frigore Apuleius, lib. 4 Met.: Sed a gloria non periuit Terentius, And.: Laborat e dolore.

          Ab. Terentius: Stulto intelligens quid interest, id est ab stulto. Cicero: Negant a falsis interesse uisa Horatius: Abest uirtute diserti Messalae, id est a uirtute Ouidius, 4 Trist., eleg. 1: Imus ad insignes urbis ab arte uiros Cicero, lib. 12 epist. 1: Ab illo sordidissimo periculo tuti futuri Plautus, Truc.: Ab ingenio est improbus Terentius, Phor.: Ociosum ab animo. Sic dicimus uirtute praeditus, scilicet ab uel cum.

          De. More hominum facis, amicorum consilio feci, mea sententia, meo iudicio, scilicet de. Cicero: De amicorum sententia Roscius Romam confugit idem: Idque de meo consilio idem, Att.: Nihil faciam nisi de sententia tua Cicero: Flere de morte alicuius Plautus, Cap.: Rem de compacto geri idem, Men.: Iube te piari de mea pecunia idem Epid.: Quibus de signis agnoscebas.


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .