[10.responsio]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

RESPONSIO AD QUAEDAM OBIECTA

          Scripsi in quadam epistola: Iusta sollemnia facere. Reprehendor in orthographia et in significatione, nam sollemne, inquiunt, est quod quotannis fieri solet. Orthographia uera est dicitur enim sollemnis a sollo, uoce osca, id est totum, teste Festo -mnis autem est productio uocabuli, ut in legitimus, aeditimus. Aldus, in Orthographia, sic ait: Sollemne, non sollenne, habent antiquissimi libri et lapides. Analogia solenne uidetur probare, si modo a solo anno deducitur, ut quibusdam placet. In hos tamen plus antiquitati demus quam analogiae. Vide Festum in sollo et osce. Haec Aldus. Sollemne autem nec deriuari ab anno, nec significare quod solet quotannis fieri, haec testimonia demonstrabunt Horatius, lib. 1 epist. 18: Romanis sollemne uiris opus, utile famae idem, lib. 2 epist. 1: Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo uigilare, clienti promere iura idem, lib. 1 epist. 1: Insanire putas sollemnia me, neque rides? Plinius, lib. 28 cap. 9: Certe nouae nuptae intrantes etiam sollemne habent postes eo attingere Virgilius, lib. 12: Imperium sollemne socer mihi moenia Teucri constituent Cicero, ad Att., lib. 7: Tantum igitur nostrum illud sollemne seruemus, ut ne quem isthuc euntem sine literis dimittamus Tacitus, lib. 12: et funeris sollemne perinde ac diuo Augusto celebratur idem, lib. 3, dixit: Funerum sollemnia et lib. 11: Nuptiarum sollemnia. Sollemne igitur semper significat aliquid praecipuum, integrum, singulare, et eximium. Sic Horatius, lib. 4 Od. 11: Qui dies iure sollemnis mihi sanctiorque pene natali proprio et Virgilius, lib. 5: Annua uota tamen sollemnesque ordine pompas, id est praecellentes qui locus decepit grammaticos propter annua uota. Qui sapiunt, scribunt sollemnis, sollicito, sollertia, sollers, id est totus ars.

          Sumtus, emtus, contemsi, contemtum scribo sine p, quia uerbi characteristica litera perire non debet, et a barbaro saeculo dimanauit emptum, comptum: barbari scribebant hyemps, dampnatus, sompniare, prompsi. Marius Victorinus, in lib. De Ortographia sic ait: Nam hiems et sumsi et insumsit et demsit sine dubio per -ms- scribetis. Et quando in harum uocum mentionem incidimus nec consumptum, nec emptum, nec temptat et similia istis per -pt- scribetis uitiose, sed ut ego scripsi, iuxta m, t ponetis. Sed de hoc latissime Lambinus in prologo in Horatium.

          Archaismon obiiciunt, quum dixi: Si pote est. Nomen potis et pote non differt a fortis et forte, nisi quod etiam in neutrali genere aliquando potis reperitur. Lucretius, lib. 1: Coniunctum est id, quod nunquam sine perniciali discidio potis est seiungi seque gregari idem, lib. 5: Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur, loquitur de corpore Catullus: Quantum qui pote plurimum perire. De uoce potis in masculino et foemenino multa sunt testimonia Virgilius, 3 Aen.: Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo idem, Aen. 11: At non Euandrum potis est uis ulla tenere. Sed hoc nemo, opinor, negabit. De pote uideamus an sit archaismos. Cicero, De claris oratoribus: Hospes, non pote minoris idem, Att., lib. 12, epist. 39: Ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio: ne doleam? Qui pote est? Ne taceam? Quis unquam minus? ibidem, lib. 13, epist. 37: Hoc quidquam pote est impurius? Persius, sat. 1: Qui pot ? uis dicam? Propertius, lib. 2 eleg. 1: qua pote, quisque in ea conterat arte diem Catullus: Una salus haec est hoc est tibi peruincendum hoc facies, siue id non pote siue pote idem: Aut si perditius pote est quid esse Terentius, Ad. act. 2 scen. 3: Nihil pote supra Plautus, Cas., scen. Omnibus: Non pot’ est impetrari idem, Most. scena Iam pridem: Vah, quid illa pote peius quidquam muliere memorarier idem, Men. scen. Ut aetas: Ibo atque arcessam medicum iam quantum pot’ est idem, Pers., scena 1: Quin si egomet totus ueneam, uix recepi pote sit, quod tu me rogas Priscianus, lib. 15: Hic et haec potis et hoc pote unde potior, potissimus.

          Celebrare regis uxorem reprehendere conantur, quod sit accusatiuus personae. At Cicero, pro Mur., a nobis stat, quum scribit: Nuntii literaeque celebrant eum factum consulem idem, pro Arch.: Ingenio alicuius poetae aliquem celebrari Ouidius, 2 Art. in fine: Me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes et lib. 1 Amorum: Carminibus aliquem celebrare, dixit. Celebratus et celebrandus passim inuenies.

          Ut poetis aliquam praeluceremus facem, scripsi. Nescio quid hic possint reprehendere nisi summam elegantiam. Lucere uel praelucere facem, cereum, candelam aliquid selectum loquendi genus est, aut lucere uel praelucere cum datiuo, suppresso accusatiuo, ut illud: Ego meis maioribus uirtute mea praeluxi, scilicet facem uel cereum Suetonius, Aug., cap. 29: Seruumque praelucentem exanimasset Plautus, Cas., scen. Non mihi: Primum omnium huic lucebis nouae nuptae facem idem, Curc., scen. 1: Tute tibi puer es lautus, luces cereum Aurelius Victor, De uir. ill.: Duilio concessum est, ut praelucente funali et praecinente tibicine a caena publice rediret.

          Threnos deflere, dixi, graecos imitatus, qui passim uerbis cognatos accusatiuos adiungunt, ut seruitutem seruire, certamen certare, ludum ludere sic θρένειν θρήνους, id est: deflere lugubria. Sic Cicero dixit: Casus deflere, funera flere Ouidius: Et fortuna tua flenda est. Itaque fleo, ut et reliqua omnia uerba, passiuis exceptis et substantiuo, actiuum est.

          Debito epathlo non fraudabitur, scripsi. Si Epathlon, inquiunt, uox graeca est, quur graecis characteribus non signatur? Deinde, quur in sexto casu, quo graeci carent, collocatur? Respondeo siue in graecis siue in latinis literis scribatur, graecum esse nomen, et aptissime in sexto casu cum adiectiuo collocari. Graecos  autem sexto casu non carere iam probauimus.

          Prorsam orationem, non prosam scribo. Prorsi limites, inquit Festus, appellantur in agrorum mensuris, qui ad orientem directi sunt idem: Prorsum ponebat pro recto Donatus, in Terentium: Prorsa, inquit, oratio, quam non inflexit cantilena. Scio antiquissimos dixisse prosam, non prorsam, quia concursum r cum s fugiebant unde dicebant rusum pro rursum, susum pro sursum, asum pro arsum, prosum pro prorsum et uestem quandam uocabant prosam, pro longa. De Prorsa dea, A. Gellius, lib. 16, cap. 16.

          In ea re aliquem excellere, qua in re. Sunt innumera testimonia quibus hoc politum dicendi genus confirmauimus.

        Elegantissimum aureum annulum. Valla, lib. 3 cap. 4, duo adiectiua uni substantiuo addi posse negat. Sed longe fallitur, ut alibi probauimus.

          Sonetta quur dixerim et duplici tt scripserim, reprehendor. Nam nouae uoces, aiunt, praefatiuncula molliendae sunt: ut ita dicam, ut ita liceat loqui. Nonne ridiculus esset, qui sic loqueretur: Confero me Madritum, ut ita loquar?, Venio Burgis,  ut ita dicam? Aliud igitur est noua nomina inuenire, aliud inuentis uti, etiam si apud latinos non inueniantur. Quur duo tt? quia sic scribunt Toscani nomina diminuta.

          Aliena poemata nemo pro suis usurpato. Usurpare, inquiunt, est in frequenti usu habere, et quid necesse fuit addere pro suis ? Nonne et usurpare capitur pro capere ? Atqui id frequentissimum est. In illo Ciceronis, lib. 9 epist. 16: Usurpata duplex cubile Canterus legit: Usurpat a, uel usurpat ah duplex cubile quod uerum credo. Et quod est apud Gellium, lib. 3 cap. 2, de usurpatione, id est usucapionis interruptione, non probat Charondas ad leges XII Tabul. Cicero, 7 Ver.: Usurpare ac retinere idem, pro Marc.: Crebris sermonibus usurpare, dixit et quur addidit crebris, si usurpo frequentatiuum esset? Ego addidi pro suis, more Terentiano, in And.: Fatetur transtulisse atque usum pro suis.

          Nemo uno plus praemium expectato. Dicendum erat, inquiunt: Uno plus praemio, quia plus substantiuum, non adiectiuum est. Ego contra sentio, nam plus in neutrali terminatione semper adiectiuum est, ut uictrix in foemenina, alma etiam in foemenina. Quur enim dicas uictricem legionem aliud esse quam uictrices legiones? Itaque, quum dicis pluris emi, deest pluris aeris pretio emi. Sed exemplis agamus Sallustius, Iug.: Neque pluris pretii coquum uide Varronem Cicero, 2 Orat. et in Acad.: Quum plus uno uerum esse non possit idem, lib. de leg.: Hoc plus ne rogum facito idem, 1 nat. deor.: Alterum certe non potest, ut plus una uera sit, scilicet opinio idem, Att. lib. 1: Ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum idem, in Top.: In disiunctione plus uno uerum esse non potest Valerius Maximus, lib. 1 cap. 8: Uno plus etrusci cadent, quod sumsit a Liuio, quum inquit: Uno plus etruscorum cecidisse in acie Catullus, in primo epigr.: Plus uno manet perenne saeclo.


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .