|
[uerborum]
|
|
  |
|
  De uerborum ellipsi.           Est, esse, fore. Verbum est ita passim subauditur ut superuacaneum sit illud admonere. Quid graculo cum fidibus, scilicet est. Virgilius: Haud mora, festinant iussi, scilicet fit uel fuit idem: Promisi ultorem, scilicet fore Terentius: Ne dicas tibi non praedictum, scilicet fuisse idem: Factum uolo, scilicet esse.           Est uel erit. Vae particulam inepte iungunt datiuo grammatistae, nam subauditur uerbum est, ut si dicas malum tibi. Plautus, Cas.: Vae tibi. St.: Imo istud tibi erit. In sacris Prouerbiis, cap. 14: Cui uae? cuius patri uae? cui rixae? cui foueae? et Epist. 1 cap.9 ad Corint.: Vae mihi est, si non euangelizauero Iob, cap. 10: Et si impius fuero uae mihi est Liuius, lib. 10: Aditaque intoleranda romanis uox: Vae uictis esse.           Incertum uerbum. In aposiopesi rhetorum incertum uerbum eleganter deest. Terentius: Egone illam? quae illum? quae me? quae non?, ubi Donatus ellipsin et aposiopesin agnoscit. Plautus, Most.: Quid ego nunc faciam si amicus:  Demipho aut Philonides? Virgilius: Quos ego... sed motos etc.           Decet uel simile. Idem contingit in orationibus animi affecti. Virgilius: Mene incepto desistere uictam?, scilicet aequum est uel decet Horatius, Epod.6: Inultus ut tu riseris Cotyttia? idem lib. 2, sat. 1: Vtne tegam spurco Damae latus, scilicet decet uel monesne. Ita legit Lambinus.         Coepit. Infinitum dicunt accipi pro imperfecto praeterito, ut populus ea mirari, pro mirabatur sed deest coepit uel simile aliquid, ut recte docet Quintilianus, lib. 9 cap. 3 et Donatus, Hec., scaen. 2, et Serujus, 10 Aen.: Ire prior Pallas.           Esto uel fac uel da. Vt, dicunt, accipi pro quamuis, sed falso, nam deest esto uel fac. Ouidius: Protinus ut redeas, facta uidebor anus, id est: Fac ita esse ut statim uenias, iam tamen facta uidebor uetula Horatius, sat, 6 lib. 1: Nanque esto, populus Leuino mallet honorem, quam Decio mandare nouo. Sed hic rursus deest ut, sicut in illo Ciceronis 2 Fin.: Esto, fecerit, si ita uis, Torquatus propter suas utilitates Plautus, Amp.: Nunc tu diuine fac ut huc adsis, Sosia Quintilianus, lib. 12 cap. 1: Da nunc ut crimine manifesto premat dux bonus.           Oro uel precor. Vt, dicunt isti, accipi pro utinam Terentius, Ad.: Vt, Syre, tu cum tua monstratione magnus perdat Iupiter. Sed falluntur, nam deest oro uel precor uel quaeso Terentius, And.: Deos quaeso ut sis superstes Cicero, 2 Cat.: Deos immortales precari, uenerari atque implorare debitis, ut urbem defendant Catullus in Com. Berenices: Iupiter, ut Chalybum omne genus pereat Horatius, 2 Serm.: Iupiter, ut pereat positum rubigine ferrum Liuius, lib. 1: Iupiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium... ut tua signa nobis certa ac clara sint, scilicet precor uel oramus Plautus, Curc.: Meliorem quam ego sum suppono tibi. CA: Operam ut det. PA: Dabit suppletur orat Terentius, Phor.: Id ut conficerem: confeci: adfero Tibullus: Dii meliora ferant, nec sint insomnia tanti, id est oro ut non sint Virgilius 6 Aen.: Ipsa canas oro.           Audio uel narro. O particulam dicunt regere tres casus, quum nullum possit regere, ut O curas hominum, O Pamphile, O uir fortis atque amicus. Sed uocatiuus non indiget ulla particula in reliquis est signum admirationis et deest uerbum aliquod. Et uero, si enuncies hos accusatiuos interrogando, quomodo regentur ab ulla particula, quae nec intelligi quidem potest? ut si dicas Haeccine flagitia, hoccine saeculum aut in respondendo, ut O fortunatam, natam me me consule Romam, Te consule fortunatam, Cicero? Imo infelicem et miseram. Terentius, Heaut.: Quid sit? CL: Se miserum esse. CHR.: Miserum? deest igitur uerbum dico, audio, uel narro Terentius, Phor.: Iocularem audaciam deest, inquit Donatus, audio ex te uel dicis potest et intelligi narras Terentius, And.: Bonum  ingenium narras adolescentis.           Imploro uel obsecro. Simile est Deum atque hominum fidem, ubi isti supplent O uel Proh, quia saepe apponitur sed deest imploro Cicero: ille implorare deum atque hominum fidem Plautus, Most.: Pro Dii immortales, obsecro uestram fidem Liuius, lib. 3: Omnes deum hominumque implorabimus fidem.           Paro uel simile. Horatius: Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?, scilicet paraui idem: Vnde mihi lapidem? unde sagittas?, scilicet inueniam uel parabo Cicero, Att.: Martis uero signum quo mihi pacis auctori, scilicet parasti uel emisti Quintilianus: Quo per fidem diuitias caeco, scilicet censes uel putas Iuuenalis: Vnde tibi frontem libertatemue parentis, scilicet parasti? Non desunt imperiti qui annotent unde et quo regere accusatiuum, quasi sint nouae praepositiones.           Aspicio uel uideo. En, ecce accusatiuo uel nominatiuo iungunt Grammatici, ut En quatuor aras, Ecce hominem uel homo inepte utrumque, nam in accusatiuo deest uide, in nominatiuo uenit. Lucanus, lib. 1: Ecce uidet capiti fibrarum increscere molem Virgilius, lib. 6: Conspicit ecce alios dextra laeuaque per herbam Plautus, Merc.: Eccillum uideo Martialis, lib. 2: Ex me Caesareum prospicis ecce tholum Terentius, Eun.: Sed eccum Parmenonem incedere uideo idem: Atque eccum Phidippum optime uideo idem: Atque eccum uideo ipsum egredi idem: Sed eccam Thaidem ipsam uideo Ouidius, 2 Met.: aspice uultus ecce meos ibidem: Tostos en aspice crines idem ad Liuiam: Quemque praemat sine te sternitur ecce torus idem 15 Met.: Aspicite en Plautus, Men.: Treis eccos nummos habes.           Adest uel uenit. En Priamus, ecce homo, scilicet adest uel uenit Ouidius: Ecce Lycaoniae proles ignara parentis Arcas adest ibidem: Ecce uenit rutilis humeros protecta capillis filia Centauri idem, 3 Met.: Ecce uiri fautrix superas delapsa per auras Pallas adest Virgilius, 6 Aen.: Ecce gubernator sese Palinurus agebat idem: Ecce autem Inachus sese referebat ab Argis saeua Iouis coniux Terentius, Ad.: Ecce autem hic adest senex noster Virgilius 10 Aen.: Chorus ecce suarum occurrit.           Narro. Cicero, Att. lib. 12: Male Hercule de Athamante ibidem: Male de Seio, scilicet narras idem, Att. lib. 16: Male mehercule narras de Nepotis filio Terentius: Bene narras, nam illi faueo Virgini.           Moneo uel fac. Imperite addunt imperatiuis ames, legas, amet, legat, ametis, legatis, ament, legant, amaueris, legeris, amauerit, legerit, amauerint, legerint, ut Nil mihi rescribas, nam deest moneo uel fac ut. Plautus, Merc.: Ito hinc ad uillam atque istos rastros uillico praesto ipsi facito coram ut tradas in manum uxori facito nuncies etc. Ouidius: Lac facitote bibat Terentius, Hee.: Puer ut saturetur facito idem, Ad.: Bono animo fac sis, Sostrata, et istam, quod potes, fac consolere ibidem: Quaeso facito hoc tecum cogites Plancus Ciceroni: Fac ualeas meque mutuo diligas Cicero Dolabellae, lib. 9: Fac ut diligentissime te ipsum mi Dolabella custodias Plautus, Cist.: Facito ut facias stultitiam sepelibilem.           Hoc dico uel ita dico. Plinius in praef.: Subcessiuis temporibus ista curamus, ne quid uestris putetis cessatum horis, scilicet hoc dico ne quid Cicero: Satiari delectatione non possum ut meae senectutis requiem oblectationemque noscatis Virgilius: Nec sum adeo informis nuper me in littore uidi Terentius, And.:  Quasi tibi non renunciatum sit Terentius, Hec.: Quasi non tu multo malis, ubi Donatus supplet ita dicis.           Ire. Cicero Mario: Cum Libone tuo uel potius nostro in Pompeianum statim cogito idem, Att.: Inde ad Taurum cogitabam, ut cum Mophagone signis collatis, si possem deest ire et confligerem idem, Att.: Rhodum uolo puerorum causa, idem quam primum Athenas.           Respondeo. Cicero, Att.: Quod epistolam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum Quintilianus: Sed si confessionem culpae meae exigitis, ego fui pater durus et patrimonii tenax custos, scilicet respondeo uel confiteor.           Rogo. Terentius: Quid is fecit? quid ille fecerit?, scilicet rogas idem, Eun.:  Non uides? uideam obsecro? quem? idem: Quid ergo narras? quid ego narrem?           Timeo uel caue uel uide. Virgilius Gallo: Ah te ne frigora laedant, ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas, scilicet timeo uel caue Terentius, Ad.: Ne nimium modo bonae tuae istae nos rationes Micio et tuus iste animus aequus subuortat, ubi Donatus: Subuortat legendum est, ut subaudiamus timeo uel aliquid tale. Persius, sat. 1: Quare ne mihi Polydamas et Troades Labeonem praetulerint, scilicet metuo Horatius, 1 Carm.: Terruit gentes, graue ne rediret saeculum Pyrrhae, id est ita terruit gentes ut timerent ne rediret Ouidius, 1 Met.: Me miseram, ne prona cadas, indignaue laedi crura notent sentes, scilicet timeo uel caue uel uide Terentius, Heaut.: At ut satis contemplata sis, meo nutrix, scilicet uide idem: Verum illa ne quid titubet, scilicet uide uel cauendum erit Terentius, Phor.: Vereor ne istaec fortitudo in neruum erumpat.           Amet uel adiuuet. Mehercule, Mecastor, Medius fidius, scilicet amet uel adiuuet, quasi dicas: Me Dei filius adiuuet, me Hercules amet et me Hercule pro me Hercules dictum esse auctor est Cicero in Oratore. Festus in uoce Mecastor: Me Castor et me Hercules iusiurandum erat, quasi diceretur: Ita me Castor, ita me Hercules, ut subaudiatur iuuet. Vide eundem in uoce Medius fidius et in uoce ita. Vide etiam Petrum Crinitum lib. 21 cap. 6.           Facio uel dico. Plinius, in epist.: Studes? an piscaris? an uenaris? an simul omnia?, scilicet facis Quintilianus: Nihil aliud quam renuet Martialis: Nil aliud bulbis quam satur esse potes. Sic in illis: Bene Ennius, prudenter Scipio, scilicet dixit uel fecit item: Dii melius, dii melioroa. Tibullus: dii meliora ferant, nec sint insomnia uera Terentius: Bona uerba quaeso, scilicet dic.         Reliqua sunt faciliora, ut quid multis, quid multo, scit fidibus, scilicet canere, scit latine, scilicet loqui, de his hactenus, haec hactenus. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |