[5.syllepsi]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

  DE SYLLEPSI

          Concordia uocum uersatur in generibus, numeris et casibus at uero discordia casuum ferri non potest, sed in generibus et numeris tantum, quae per syllepsin excusatur.

          Syllepsis, id est conceptio, fit quoties generibus aut numeris uidentur uoces discrepare.

          Syllepsis generis est, quum aliud genus proferimus et aliud concipimus. Cicero, pro Sext.: Duo importuna prodigia, quos egestas etc. Virgilius, 7 Aen.: Pars arduus altis puluerulentus equis furit Liuius, lib. 10: Capita coniurationis uirgis caesi idem: Latium Capuaque agro multati idem: Samnitum caesi duo millia trecenta Florus: Duo millia electi qui mori iuberentur Curtius: Duo millia crucibus affixi et in Sacris: Duodecim millia signati, quod Valla inepte carpit. In relatiuis quoque genus uidetur discrepare Terentius: Ubi illic scelus est, qui me perdidit? idem: Dii illum senium perdant, qui me hodie remoratus est idem: Aliquid monstri alunt, ea quoniam nemini obtrudi potest etc. Est et syllepsis, ut quibusdam placet, cum nominibus epicoenis aliud genus damus quam terminatio ipsa praefinit, ut Talpae caeci, et timidi damae, canis foeta, boues meas, elephantus grauida, noua miles et multa huiusmodi sed ego ad ellipsin refero. Catullus ad Manlium: Nec tantum niueo gauisa est ulla columbo compar. Vide foemina.

          Syllepsis numeri est cum ex singulari pluralem concipimus aut contra. Virgilius: Pars in frustra secant Ouidius: Pars uolucres factae Terentius: Aperite aliquis Sallustius: Coepere se quisque magis extollere Virgilius: Alterum in alterius mactatos sanguine cernam et in Sacris: Alter alterius onera portate Terentius: Eunuchum dixti uelle te, quia solae his utuntur reginae idem, Heaut.: Nam parentum iniuriae uniusmodi ferme sunt, paulo qui est homo tolerabilis Boetius:  Nil infelicius homine, quos morsus muscarum necat.

          Est et syllepsis numeri quum plura singularia feruntur in pluralem, suppositi dignitate seruata, ut Ego et tu ualemus, Ego et uos sedemus, Tu et pater iubetis.

          Syllepsis per genera et numeros simul talis est: Sallustius: Pars in carcerem acti, pars bestiis obiecti Liuius: Maxima pars ab equitibus in flumen acti idem: Pars per urbes dilapsi idem: Tunc enim uere omnis aetas currere obuii Virgilius, 6: Hic manus ob patriam pugnando uulnera passi idem: Pars mersi tenuere ratem Statius, lib. 7: Subeunt Tegeaea iuuentes auxilio tardi.

          Est et audacior quaedam syllepsis numeri quum unus tantum casus sexto   comitatus fertur in pluralem, ut si dicas: Muta cum liquida ancipitem reddunt praecedentem uocalem Ouidius: Ilia cum Lauso de Numitore sati idem, Met. 1: Littora cum plausu clamor superasque deorum impleuere domos idem, 2. Met.: Sors eadem Ismarios Hebrum cum Strimone siccat Virgilius: Alterum in alterius mactatos sanguine cernam Terentius, Heaut.: Syrus cum illo uestro consussurrant Virgilius, 2 Aen.: Diuellimur inde, Iphitus et Pellias mecum Curtius, lib. 4: Pharnabazus cum Apollinide et Athenagora uincti traduntur.

          Quemadmodum in syllepsi numerorum ad nomen primae personae recurrimus, deinde ad secundae, quia digniora sunt, ita in syllepsi generis ad masculinum, si inter alia fuerit, recurremus. Terentius: Quam pridem pater mihi et mater mortui essent Ouidius, in Arte.: Mulciberi capti Marsque Venusque dolis idem, Fast.: Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros. Potest et hoc esse zeugmatis. Virgilius: Caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galesi Plinius, lib. 17, cap. 11: Seriores supradictis narcissus et lilium Liuius, lib. 7 Maced.: Decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes matrimique ad id   sacrificium adhibiti Cicero, 1 0ff.: Propter summam et doctoris autoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis idem, de amicitia: Quod si haec apparent in bestiis, uolucribus, agrestibus, natantibus, suibus, cicuribus, feris, primum se ut ipsi diligant etc. Virgilius, 4 Georg.: Hinc pecudes, armenta, uiros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere uitas.

          Dicunt grammatici genus neutrum concipere caetera, dum ne sint uere masculina, ut uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Sed id falso docetur nec enim hic syllepsis est, sed ellipsis: deest enim negotia, graece pragmata quasi uero in propriis masculinis id fieri non possit. Nam recte dicas: Pater tibi et mater  sunt uilia prae lucro Tacitus, lib. 5: Parentes, liberos, fratres uilia habere Solinus: Polypus et chamaeleon glabra sunt Ouidius: Classe uirisque potens, per quae fera bella geruntur Cicero, 1 Tusc.: Dic, quaeso, num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transuectio Acherontis, mento summam aquam attingens siti enectus Tantalus? Sallustius: Praeterea diuitiae, decus, gloria in oculis sita sunt Lucretius, lib. 1: Ductores Danaum delecti prima uirorum Cicero, 1 Diu.: Annus salubris et pestilens contraria, scilicet negotia, id est res contrariae.


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .