|
[Nominum et participiorum]
|
|
  |
|
    Ellipsis nominum et participiorum ordine alphabetico.           Adiectiua nomina nunquam fient substantiua, ut male credidit Caesar Scaliger, nam accidens non transit in substantiam. Vide ars. Nomina tamen propria undelibet trahuntur, ut Iulius, Iulianus, Iulianius nomina sunt imperatorum, et Cedo alteram nomen centurionis. Itaque in omni adiectiuo scrutabimur substantiuum hoc ordine:           Acinus uel acinum uel grana. Colligere uinacea uel uinaceos tritum est apud auctores rei rusticae, scilicet acinos Cicero, Senect.: Aut ex acino uinaceo.         Accipiter. Stellaris, Asterias, Hierax, Rubetarius, Halietus, Fringillaris, Tertiolus, Triorches, scilicet accipiter uel falco.           Actor. Plinius, lib. 7: Spinther secundarum, tertiarumque Pamphilus, scilicet actor. Vide partes.           Aedes, -is. Terentius, Ad.: Vbi ad Dianae ueneris Horatius, 1 Serm.: Ventum erat ad Vestae, scilicet aedem. A Graecis hoc manauit, qui etiam dicunt: eo ad praeceptoris, scilicet domum uel aedes Plautus, Bac.: Quin ipsa in aede Dianae conditum est Cicero, 2 Phil.: Qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberasti.           Aedes, -ium. Quum persuasum haberem genitiuum semper a nomine regi, diu quaesiui unde genitiuus domi regeretur, donec antiquos Per aedes domi, In aedibus domi, locutos fuisse animaduerti. Id me aperte docuit Plautus in Cassina, dum inquit: Insectatur omneis domi per aedes. Graeci dicunt μέλαθρα δόμων. Hispane: " En las casas de la morada" .           Aetas. Peruenit ad decrepitam Plinius, lib. 2 cap. ultimo: Senecta diem obiit, scilicet aetate Plautus, Aulul.: Quem senecta aetate ludos facias Cicero, 1 Tuscul.: Ex his igitur quae hora octaua mortua est, prouecta aetate mortua est quae uero occidente sole, decrepita Sallustius: Senecta aetate Senecta membra dixit auctor Aetnae Lucretius, lib. 3: Membris senectis et libro 5: Aetate senecta Sallustius, 4 Hist.: Omnes quibus senecto corpore animus militaris erat.           Aetate. Varro, lib. 2 Rust., cap. 7: Videndum ne sint minores trimae, maiores decem annorum, scilicet aetate idem, cap. 2: Castrare oportet agnum non minorem quinque mensium Valla, lib. 1 cap. 19: Nam et hoc, inquit, licet dicere: " Ego sum maior uiginti annorum" ' id est 'aetate tali' uel " ego sum aetatis maioris aetate uiginti annorum" .           Aes alienum. Liuius: Quum populus soluendo non esset, scilicet aere alieno idem: Quum et priuati equum postularent, nec tamen soluendo aeri alieno res publica esset. Vide aptus.           Aes. Tanti emi quanti praefinisti, Magni doces, Parui aestimo, scilicet aeris omnia enim pecunia aestimabantur Columella, lib. 3, cap. 3: Quem uulgus parui aeris posse comparari putat huc refer illa de meo, de tuo, de suo, scilicet aere Plautus, Most.: Ratio accepti et expensi constat Quanti I(p. 172v) doces, id est Quanti aeris pretio doces. Hoc ignorauit Valí a, lib. 3, cap. 1. Vide assium et pretio.           Affectus. Cicero, pro Cluent.: Cecidisse ex equo dicitur et homo infirma ualetudine latus offendisse uehementer, scilicet affectus idem, Tuse.: Affectus optima ualetudine idem, Diu.: Qui sunt morbo graui et mortifero affecti Terentius, Phor.: Tantane affectum hominem quenquam audacia?           Aliquis. Est qui dicat, Sunt qui affirment, scilicet aliqui Horatius: Sunt quos curriculo puluerem Olympicum collegisse iuuat.           Animus uel consilium. Deus in adiutorium meum intende, scilicet animum Horatius: Si non intendis animum studiis et rebus honestis Terentius: Repudio consilium quod prius intenderam Cicero, 2 Agr.: Sed intendite animos ad ea quae consequuntur.           Anguis uel bestia. Serpens adiectiuum est ab serpo, ut serpens uitis, saecla serpentia, aqua serpens sed cum legis caeruleus serpens uel dira serpens deest anguis uel bestia Ouidius, 1 Met.: Pythia perdomitae serpentis nomine dictos ibidem: Incognite serpens. Nec audiendus est Valla qui duo adiectiua uni tribui substantiuo posse negat Plautus: Quasi proserpens bestia idem, Asinaria: Fac proserpentem bestiam serpentem riuum dixit Lucanus lib. 9.           Annus. Virgilius: Adeo in teneris consuescere multum est, scilicet annis.           Aptus uel idoneus uel accomodatus. Cicero, 2 Phil.: Nec tu soluendo eras, scilicet aptus uel idoneus integrum erat: Ne tu soluendo aeri alieno sufficiens eras Plinius: Ferrum non est…tundendo idem: Radix eius uescendo non est, id est esui apta Celsus, lib. 5 cap. 28: Quodlibet puri mouendo accommodatum Vitruuius, lib. 2 cap. 8: Ea non potest in structura oneri ferendo esse firma Columella, lib. 1 cap. 9: Dummodo perpetiendo labori sit idoneus. Vide aes alienum.            Aqua. Frigidam subfundere prouerbium, scilicet aquam Iuuenalis, sat. 5: quando uocatus adest caldae gelidaeque minister ibidem: Petitur decocta Martialis: Iam defecisset portantes calda ministros idem: Caldam poscis aquam Cicero, 1 Catil.: Si aquam gelidam biberint Apuleius, 2 Met.: Aqua calida iniecta   Columella, lib. 6 cap. 16: Perfunduntur aqua frigida.           Aqua. Pluuia ingruit, scilicet aqua nam dicimus pluuiis diebus et apud consultos titulus est De aqua pluuia arcenda Ouidius: Pluuioque madescit ab Austro Cato in Rust.: Quum tempestates pluuiae fuerint Aen. 1: Pluuiasque Hyadas.           Aqua uel fluuius uel amnis. Confluens, profluens, torrens adiectiua sunt, in quibus absolutis positis intelligitur aqua, fluuius uel amnis Cicero, 2 Nat.: Nam ut profluens amnis aut uix aut nullo modo et Lucanus, lib. 2: Torrenti sanguine Liuius, lib. 1: Pueros in confluentem aquam mitti iubet Virgilius, 2 Georg.: Nec non et torrentem undam leuis innatat alnus idem, lib. 10: Torrentis aquae... more furens idem: Torrentia flumina.           Aquae. Baianae, Albulae, calidae, frigidae, statiuae, scilicet aquae.           Arbor. Delphica laurus, tarda morus, patula fagus, scilicet arbor, nam nomen generale rectius subauditur aliquando additur Plinius, lib. 12 cap. 21: Taxi arboris succum Suetonius, Vesp.: Arbor quoque cupressus in agro auito Gellius, lib. 9 cap. 6: Folia olearum arborum. Vnde proprie Ennius dixit: Capitibus nutantes pinos rectosque cupressos, de quo uide Gellium, lib. 13, cap. 19. Hinc Catullus dixit: Vlmum maritum, nam maritus adiectiuum est. Vide uir.           Arbor. Columella, lib. 5 cap. 10: Eodem tempore iuglandem et pineam et casteneam serere oportet, scilicet arbores, nam haec nomina adiectiua sunt. Vide nux.           Argumentum. Antecedens, consequens adiectiua sunt, sed in absolutis deest argumentum Cicero in Top.: Alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus.           Ars uel scientia. In illis Grammatica, Rhetorica, Dialectica deest ars Varro, lib. 4 Ling.: Artificibus maxima causa ab arte, id est ab arte medicina medicus ut sit, a sutrina sutor Terentius, Hee.: Ab arte musica ibidem: artem musicam Quintilianus, lib. 2: Nanque uno modo sit appositum: ars Rhetorica, ut nauis piratica altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia haec ille, cui ut in priore parte faueo, sic in posteriore obsto: nunquam enim ex adiectiuo nomine fiet substantiuum, ut diximus Gellius, lib. 16, cap. 10: Rei grammaticae peritus Plinius: Hippocra clarissimus medicinae scientiae.           Assium uel assibus. Duodecim aeris, octonis aeris, decem millibus aeris, scilicet assibus Aulus Gellius, lib. 20, cap. 1: Si iniuriam alteri faxit uigintiquinque aeris poenae sunto Quis enim erit tam inops, quem ab iniuria facienda uigintiquinque asses deterreant. Budaeus et Agricola.           Auis. Virgilius, 4 Aen.: Solaque culminibus ferali carmine bubo uisa queri Retulit, inquit Seruius, ad auem, nam bubo masculinum est. Saepe enim mutamus genus referentes ad generalitatem, ut si dicamus bona turdus, referendo ad auem, aut prima est a, referendo ad literam, quum “a” sit neutrius generis. Haec Seruius quae uerba, si Grammatici aduerterent, multa inepta uitarent. Ouidius: Martia, picus, auis Martialis, lib. 13 de Phasiano: Argiua primum sum transportata carina Plinius, de psitaco: India hanc mittit idem, de apodibus, lib. 10, cap. 39: Hae sunt quae toto mari cernuntur Lucretius, lib. 4 de accipitribus: Visaeque uolantes hinc Virgilius aeriae grues et Strimoniae grues. Vide arbor, fluuius, herba, urbs.           Auis. In illis etiam adiectiuis ales, praepes, uolucris deest auis. Cicero, in Arato: Inde est ales auis lato sub tegmine caeli idem: Pulcherrima praepes laeua uolauit auis idem, 1 Nat.: Cum uolucres angues ex uastitate Libyae Valerius Maximus, lib. 1 cap. 6: Quarum maiorem numerum praepetes diripuere aues Apuleius, de deo Socr.: Igitur ales bestia praeuenit, et lib. 5 Asin.: Alitibusque bestus.           Bestiae uel pecudes. Ouidius: Terra feras coepit, scilicet bestias Cicero: Nam cum caeteras animantes abiecisset ad pastum Virgilius: Nulla neque amnem libauit quadrupes, neque graminis attigit herbam Varro, 2 Rust.: Et pertinent ad feras bestias ac syluestres Cicero: Quam uaria genera bestiarum uel cicurum uel ferarum Liuius, lib. 34: Sicuti ferae bestiae irritatae Valerius Maximus, lib. 2 cap. 2: Feriis bestiis obiecit Curtius, lib. 5: Quasi feras bestias ipsos posse deprehendi idem, lib. 6: Cum feris bestiis res est idem, lib. 8: Mittor ad feras bestias ibidem: Viuendum esse in solitudine ueluti ferae bestiae. Potest et intelligi pecudes, nam pecudes omnia dicuntur animalia Varro, lib. 2 Rust., cap. 5: Qui gregem arrnentorurn emere uult, obseruare debet primum ut sint hae pecudes aetate potius etc. ibidem, cap. 1: Etiam nunc in locis multis genera pecudum ferarum sunt aliquot Martialis: Affuit immistum pecudum genus omne ferarum.           Bonae. Homo frugi, homines frugi, scilicet bonae " frugi" enim genitiuus est a " frux" , extrito “s”. Antiqui dicebant bonae frugis, postea bonae frugi, deinde frugi tantum. Cicero, Att. lib. 4: Permodestus ac bonae frugi homo Plautus, Capt. : Fui ego lipidus, neque bonus uir unquam, neque frugi bonae idem, Cas.: Bonae frugi hominem iam pridem esse arbitror Vlpianus: Sed si bonae frugi seruus intra annum etc. Budaeus in Pandectis: Frugi bonae et bonae frugi dum dicebant probum officiosumque consummate significabant, quanquam apud Gellium frugis bonae legitur haec ille Plautus, Mil: Fac sis frugi.           Campus. Horatius, 3 Carm. : Catus idem per apertum... ceruos iaculari, scilicet campum, ut notat Lambinus.           Canis. Molossus, Gallicus, Lacon, Canarius, scilicet canis Virgilius: Canibus succinta molossis Horatius, 2 Serm.: Simul domus alta molossis personuit   canibus Canis Gallicus, Ouidius lib. 1 Met.           Capilli uel crines. Cicero: Non cani, non rugae repente auctoritatem afferre possunt, scilicet capilli Ouidius, 2 Met.: Et glacialis hyems canos hirsuta capillos Lucanus 1: Turrigeros canos effundens uertice crines.           Caro. Vtor bubula, suilla, ferina, ouilla, agnina, caprina, scilicet carne Sallustius: Getulis cibus erat caro ferina idem: Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur Pomponius Mela, lib. 1: Cibus est caro plurimum ferina Horatius, epist. 15: Vilis agninae. Vide Lambinum.           Castra. Curtius 3: Statiua illic habuerat Cyrus, scilicet castra Cicero: Omnes agros, statiua, portus Caesar, 3 Ciu.: Eodemque die uterque eorum ex castris statiuis exercitum educunt et paulo post: Scipio in castris statiuis biduo moratus Cicero, Ver.: Castra statiua idem, 12 Phil.: Haec custodia, hoc praesidium statiuum Sallustius, Iug.: Plerumque milites in statiuis castris habebat.           Causa uel gratia uel ergo. Terentius, Ad.: Ne id assentandi magis quam quod habeam gratum facere existimes deest ENEKA uel CHARIS, id est causa uel gratia, uel etiam ergo Virgilius: Illius ergo uenimus idem: Iustitiaene prius mirer belline laborum? Ouidius, 2 Met.: Sucessorumque Mineruae indoluit Sallustius, 1 Hist., in oratione Philippi: Exercitum opprimendae libertatis habet uide Aldi scholia in Sallustium et Brisonii Tacitus, lib. 2: Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis idem: Pugnam pro romanis ciens ostentandae, ut ferebatur, uirtutis idem, lib. 3: Erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis ibidem: Crebro se militibus ostentasset ab Narnia uitandae suspicionis ibidem: Multa populus parauit tuendae libertatis et firmandae concordiae idem, lib. 6: Qui pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis ceperat Horatius, lib. 3: Da lunae propere nouae, da noctis mediae, da, puer, auguris Muraenae, scilicet causa. Vide Festum in uoce ergo et Priscianum lib. 18.           Centena. Debet decies aut debet sestertium decies integrum erat: Debet decies centena millia nummum sestertium Martialis: Habet Afranius millia. Vide Budaeum.           Cibus. Terentius: Vix de demenso suo, scilicet cibo. Sic dicimus diurno uiuit, diario contentus est, scilicet cibo Plautus, St.: Vos meministis quot Calendis petere demensum cibum. |
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |