|
[XIV-b]
|
|
  |
|
[XIV-a][XIV-b]
          Quanuis licet. Cicero, lib. 3 Leg.: At duo Grachi fuerunt et praeter eos, quanuis enumeres multos licet, quum deni crearentur nonnullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos Laurentius Valla, lib. 2 cap. 21: Quanuis licet reclament grammatici, non dubitabo caetera.           Ergo igitur. Ridendi sunt grammatici qui inter ergo et igitur miras constituunt differentias. Ego dico ergo esse sextum casum ab graeco ergon, id est, opus uel res quasi dicas: re uera. Particula igitur proprie significat deinde hispane " en consecuencia" , " tras esto" . Plautus, Amp.: Sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum expugnassere idem, Epid.: Sed qui perspicere possent cor sapientiae igitur perspicere ut possint cordis copiam ibidem: Quid tibi negotii est meae domi igitur? qua etiam forma dixit Terentius, Ad.: An non haec tibi iusta uidentur postea? Sed Apuleius purissimus latinae linguae scriptor has particulas solet saepissime copulare lib. 2 Asin.: Ergo igitur Fotis erat adeunda ibidem: Ergo igitur senex ille idem, lib. 3: Ergo igitur iam et ipse possum et lib. 4 in principio: Ergo igitur quum in isto cogitationis salo fluctuarem et lib. 5: Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae et lib. 7: Ergo igitur si perdideritis in asino uirginem ibidem paulo post legitur uox ergo sola: Totis ergo prolatis enatisque rebus sed rursus paulo post: Ergo igitur ancipiti malo laborabam et lib. 9: Ergo igitur summo pauore percussum Myrinecem ibidem: Ergo igitur graece subiiciens miles et lib. 10 in calce: Ergo igitur non de pudore iam, sed de salute ipsa sollicitus et lib. 11: Ergo igitur imperiis istis meis ibidem: Ergo igitur me quoque oportere ibidem: Ergo igitur cunctis affatim praeparatis. Vide Festum igitur.           Post deinde. Dig., De orig. iuris, leg. 2: Post hoc deinde autorum succesione ibidem: Post aliquot deinde annos ibidem: Post deinde.           Deinde postea. Plautus, Men., et Cicero, pro Milone: Deinde postea se gladio percussum esse ab uno de illis.           Mox deinde. Tibullus, lib. 1 eleg.: Et simulat transire domum mox deinde recurrit.           Tandem denique. Apuleius, lib. 3 Asin. in fine: Tandem denique reuersus ad sensum praesentium arrepta manu Fotidis idem, lib. lO: Tandem denique rupta uerecundia sic alter alterum compellat.           Tandem itaque. Idem, lib. 4: Tandem itaque asinali uerecundia ductus.           Quia enim. Terentius, Phor.: Quia enim in illis fructus est Plautus, Mil.: Quia enim loquitur laute Terentius, Hee.: Quia enim qui eos gubernat animus Plautus, Epid.: Quia enim mulierem illam idem, Amp.: Quia enim sero aduenimus.           Quidem certe. Terentius, And.: Mea quidem hercle certe in dubio est uita idem, Phor.: Nam tua quidem hercle certe uita haec expetenda Cicero, Lentulo: Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est et lib. 2 ad Q. fratrem: agebatur quidem certe nihil idem, pro Quinetio: Qui ut summa haberem caetera, temporis quidem certe uix satis habui.           Quippe quia. Terentius, Heaut.: Quippe quia magnarum saepe id remedium aegritudinum est.           Quia nam. Virgilius: Coelicolae magni, quia nam sententia uobis uersa retro? idem: Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi? Plautus, Truc.: Quia nam arbitrare.           Nam cur. Plautus, Aul.: Nam cur me miseram uerberas? sed hic potest esse anastrophe, ut in illo Virgilii, Georg. 4: Nam quis te, iuuenum confidentissime, nostras iussit adire domos?.           Extemplo simul. Liuius, lib. 34: Extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt.           En ecce. Apuleius, lib. 1 Met.: En ecce praefamur ueniam et lib. 11: En ecce pristinis aerumnis absolutus Lucius de sua fortuna triumphat.           Olim quondam. Terentius, Eun.: Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeculum prius.           Ideo. Ideo coniunctionem uocant ego duo nomina uoco, quorum cuilibet lo substantiuum et praepositio deest Cicero: Nec ideo est Gaditanorum causa deterior syntaxis est: Nec ob id negotium in eo negotio est causa deterior.           Adeo. Adeo duas partes facit Festus eius uerba sunt: Adeo duas habet significationes nam quum prima acuta effertur, idem significat quod accedo, ut quum dicimus Adeo praetorem quum autem secunda, id est quod Vsque eo non quidem secundum rationem, quia ad praepositio accusatiuis accommodata est sed uetusta quadam loquendi consuetudine. Haec Festus. His tu adde quo, eo, illo caetera, ut quo tendis, eo tendit oratio. Terentius: Quum illo aduenio, id est: Ad quae tendis?, uel quae ad?, uel quae usque? quasi sit: Ad quae loca usque? nam mihi sunt accusatiui plurales, ut quousque, id est, ad quae, ut sit accusatiuo quos, quas, quae uel quo, eos, eas, ea, uel eo, ut duo et ambo sic quocirca, id est, circo quae.           Deinceps. Non id significat quod grammatici asserunt, sed quod hispane dicitur " arreo" , quasi dicas seriatim nam proprie ad seriem spectat graece ἐφεξής. Cicero, 3 leg. in principio: Deinde etiam deinceps posteris prodebatur idem, 2 diu.: Tum uero ea quae acrosticis dicitur, quum deinceps ex primis uersus literis aliquid connectitur, ut in quibusdam ennianis Liuius, lib. 1: Ita duo deinceps reges, alius alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt hispane: " uno tras otro" Cicero, Nat. 2: Posse ex his (literis) in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici Caesar, 1 Ciu.: His perfectis collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebant.           Protinus. Protinus seu protenus, idem enim sunt, id est: porro tenus hispane " adelante" o " continuadamente" id est, quod non sit discretum differt enim a deinceps, quia illud proprie in discretis cernitur, hoc in continuis. Quod apte significauit Virgilius quum de Sicilia loqueretur, quae olim Italiae coniuncta fuerat: Quum protinus, inquit, utraque tellus una foret idem: Protenus aerii mellis coelestia dona exequar idem, 1 ec.: En ipse capellas protenus aeger ago.
[XIV-a][XIV-b]
|
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |