|
[XVIII]
|
|
  |
|
    |
  CAPVT XVIII   De coniunctione             Coniunctio non iungit similes casus ut inepte traditur, sed tantum iungit sententias nam quum dicis emi equum centum aureis et pluris, sintaxis est: ego emi equum centum aureis et et ego emi equum pretio pluris aeris Petrus et Paulus disputant, id est, Petrus disputat et Paulus disputat. Coniunctionum officia distinguere, ueluti diximus de aduerbio, grammatici munus non est nam si ad grammaticam spectes, omnes sunt coniunctiones, id est, omnes coniungunt, etiam si uideantur distinguere nam qui minus coniungit dormit aut uigilat quam dormit et uigilat? In sensu multum differt, in grammatica nihil. Eas tamen explicationis maioris causa in classes distribuamus.                                       Copulantes absolute: et, que, nec, neque ,ac, atque, quoque, etiam, item. ltemque.                                     Copulantes ex conditione: quum, tum, si, sin, nisi.                                       Disiungentes: aut, uel, ue, siue, seu, an, necne, utrum sed hoc nomen est.                                     Aduersantes: at, sed, porro, tamen, tametsi, etsi, licet, quanquam, quamuis, autem.                                     Rationales illatiuae siue colligentes, quas ratio praecedit: ergo, igitur,   ideo, itaque, quocirca, proinde, quare, quapropter sed haec duo nomina potius: qua de re, propter quae.                                   Causales, quando causa sequitur: nam, nanque, enim, enimuero, etenim, quia, quoniam, siquidem, quippe, utpote, propterea quod quod, ut putant grammatici sed semper est nomen relatiuum, ubi intelligitur praepositio.                                   Declarantes: ut, uti, uelut, ueluti, sicut, sicuti, ceu, tanquam.           Sed grammatico satis est, ut dixi, si tres has partes posteriores uocet particulas indeclinabiles et functus erit officio perfecti grammatici.           Atque haec de natura sex partium orationis. Nunc ad illarum constructionem accedamus. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |