[XIV]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

CAPVT XIIII

 

Infinitum uerum impersonale. Tempora personalia

explicantur. Esse et fore omnium temporum ut

amare et amauisse. Venturum fore.

 

        Infinitum uerbum est quod personas, modos et tempora non finit, ut amare, amari, amauisse. Ac de personis et numeris iam diximus de temporibus maior est quaestio de quibus antequam disputem, apponam Consentii Romani praeclara uerba, cui hanc pulchram doctrinam de ueris impersonalibus me fateor debere. Qualitas, inquit, uerborum aut finita est, aut infinita finita est quae notat certam personam, certum numerum, certum tempus, ut lego, scribo infinita est, in qua haec uniuersa confusa sunt, ut legere. Legere enim et ego et tu et ille potest. Item legere et unus et plures dicuntur. Item legere etiam possum hodie, et heri potui, et cras potero. Quoniam ergo haec ne que personam neque numerum neque certum tempus definiunt et ubique natura simplici eodem modo respondeant, infinita dicuntur. Haec ille, qui praeterquam quod egregie naturam infiniti seu impersonalis uerbi demonstrat, refellit eorum errorem, qui modum infinitiuum uocarunt, quum sit merum uerbum. Eadem fere Aulus Gellius libro primo, cap. 7: Qui modus dicendi, inquit, neque in modos, neque in personas, neque in genera, neque in tempora distrahitur. Sed omnia isthaec una eadem declinatione complectitur. Vidit etiam haec Accursius in lege Stipulationum, parag. Stipulationem uerbo daturum, Dig. de uerborum obligatione: Quia uerba, inquit, infiniti modi etiam adfuturum respiciunt et ideo dicuntur infinita, quia omne tempus respiciunt recte enim dicitur volui legere, volo legere, volam legere. Haec ille recte, nisi modum uocasset infinitum.

          Nunc accipe testimonia de praeterito in tuo illo praesenti infinitiui Cicero: Eo die nos quoque multa uerba fecimus maximeque uisi sumus senatum commouere Catulus ad Manlium: Quale ferunt Grau Peneum propter amoenum Siccari emulsa pingue palude solum Martialis, lib.6: Lusus erat sacrae connubia fallere taedae, lusus et immerito exsecuisse mares ibidem: Vix tangente uagos ferro resecare capillos, doctus et hirsutas excoluisse genas Ouidius: Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putaui Alba procellosos uela referre notos Cicero, lib. 4 Epistol.: Vidimus aliquoties secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem adipisci fac aliquando intelligam aduersa quoque te aeque ferre posse exemplum hoc de praeterito est et futuro Virgilius: De coelo tactas memini praedicere quercus Horatius: Memini quae plagosum mihi paruo Orbilium dictare Plautus, Epidico: Non meministi me in aurem ad te adferre natali die? Terentius: Forma bona memini me uidere. At dicent aliqui uerbum memini non posse iungi praeterito, sed non sunt audiendi quos satis arguit Persius dum ait: Nec in bicipite somniasse Parnasso memini. Sed ad institutum Horatius: Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis saxa mouere sono testudinis et prece blandaducere quo uellet idem: Plorauere suis non respondere fauorem speratum meritis Caesar: Cognita Caesar causa reperit a Sueuis auxilia missa esse Cicero pro Archia: Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri uiderunt diuinum hominem Africanum Horatius: Fertur Prometheus addere principi limo particulam et insani leonis uim stomacho apposuisse nostro idem: Arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare uento sparsum odoratis humerum capillis Lex unica Dig. Nam tabulae test. nullae extabunt: Licet, inquit, postea interierint, competet bonorum possessio, quia uerum ft£it tabulas extare, pro extitisse.

          Exempla de futuro. Cicero, Attico: Caetera spero prolixa esse ibidem: Spero etiam in praesentia pacem nos habere idem, Fam.: Nec ille intermisit affirmare sine mora uenire idem: Mihi scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam idem: Hi cum se a tanto squalore unius morte liberan intelligerent, omnia ei peragere promiserunt idem, 1 Tuse.: Magna me, inquit Socrates, tenet iudices bene mihi euenire quod mittar ad mortem Virgilius: Neque credere quiui hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem Liuius: Sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis romanis resistere posse Plinius: Adiicit miracula quae indicasse conueniat Caesar: Si amplius obsidum uelit dare pollicentur Valerius Maximus: Iurauerunt in squalore se esse, quoad imperator ipsorum reus esset futurus Cato: Ne quid emisse uelit insciente domino, nea quid domino celauisse uelit et infra: Chaldaeorum ne quem consuluisse uelit Horatius: Ne quis humasse uelit Aiacem Atrida uetas cur? Persius: Verum nec nocte paratum plorabit, qui me uolet incuruasse querela Cicero: Omnes uerebamur nimis iracundam futuram fuisse     uictoriam Valerius Maximus: Sed abunde erit ex iis duo exempla retulisse Lucanus: Liceat scripsisse: Catonis Marcia Virgilius: Magno si pectore posset excussisse deum Martialis: Condere uicturas testem per saecula chartas, et nomen flammis eripuisse meum Terentius: Ante aedeis non fecisse erit melius hic conuicium, id est, Praestabit non facere ante aedes turbam aut uociferationem idem Phormio: Cras mane argentum mihi miles se dare dixit.

          Non leuiter aduertendum praecipiunt grammatici nullum uerbum in infinitiuo habere proprium futurum nam lecturum esse uel fuisse non proprium futurum dicunt, sed per circumloquutionem solum enim dicunt uerbum substantiuum habere futurum fore. Sed hoc falsum est primum enim: fore non est a sum, sed a fuo deinde fore significat omnia tempora, ut amare, esse, legere. Ac de uerbo esse iam aliqua de praeterito et futuro retulimus exempla restat ut de fore in praeterito et praesenti proferamus, quoniam de futuro lis non est Caesar: Commissum cum equitatu proelium fore uidebat Cicero: Ex qua conficitur ut certas animo res teneat auditoi quibus dictis peroratum fore intelligat Cicero, ut citatur in Valerium: Marius quum a senatu ex urbe repulsus esset, ea quae in eum falso conflata fuerant diluere uoluit quid ita? quia se sine scelere fore intelligebat et rursus: Quanto robore animi is semper extiterit, qui uitam sibi integram fore intelligit difficile dictu est. Laurentius Valla contendit duo futura iungi non posse, ut si dicas fore uenturum et faciendum fore. In quo dupliciter fallitur, nam neque fore futurum est, nec uenturum aut faciendum certum aliquod tempus praefiniunt, ut mox dicetur. Imo uero, duo futura multo melius cohaerebunt quam futurum cum praeterito aut praesenti. Quin imo si amaturus esset ueri futuri, nunquam dicere possemus amaturus fui, sed semper amaturus ero, pessimeque locutus esset Cicero: Non dubito quin te legente has literas, confecta iam res futura sit. Sed agamus testimoniis contra Laurentium Plautus, Cas.: Lepide dissimulant fore hoc futurum Cicero Attico: Deinde addis, si quid secus, te ad me fore uenturum idem pro Milone: Nihil horum uos uisuros fore Liuius: Aut sub pellibus habendos milites fore idem: Eo quoque mittendos fore legatos idem: Nam id Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore erubescendum.

          Sed ut ad rem, non negauerim de infiniti temporibus cogi nos aliquando propter inopiam temporum et distinctionis causa, sic distinguere tempora, ut amare, esse, legere sint omnino praesentis et amauisse, fuisse, legisse praeteriti, et fore futuri. Id contingit fere in uerbis famae aut linguae, ut aiunt, ferunt, fertur, dicunt, dicitur, affirmo, scribo et similia ut affirmat non solum uenire regem, sed uenisse iam dico esse periculum atque etiam fore dixit se dedisse pecunias, et dare, et daturum Cicero, libro 7 Epistolarum: Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore idem, libro 3: Sequitur illud ut te existimare uelim mihi magnae curae fore atque esse iam etc. idem, libro 3 de Oratore in ultima pagina: Quem quidem ego confido omnibus istis laudibus excellentem fore et Crassus: Fore dicis esse iam dico et tunc iudicaui etc. idem, libro 13 Epistolarum: Sperare tamen uideor Caesari collegio nostro fore curae et esse, ut habeamus aliquam rem publicam ibidem: Tua sponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore idem pro Balbo in calce: Tum etiam illud cogitatote sic uiuere ac uixisse Cornelium ut etc. idem, libro 10 Epistolarum: Quam et esse iam et futuram amplissimam intelligo Caesar, 3 Ciu.: Pompei summam esse ac fuisse semper uoluntatem ut componerentur Catullus: Tibi haec fuisse et esse cognitissima, scilicet, ait. In iis omnibus mihi uidentur distincta esse uerba, ut si dicas laudare et extollere, currere et ridere, sic esse et fore nam fore non est a sum nec fuisse, sed a uerbo fuo, quod semper magis inclinat ad futurum tempus sua natura, et hoc magis meam opinionem confirmat tempora infinita indiscreta esse, nisi aliquid accedat quo discernantur nam me amare intelligis esse singularem, nos amare pluralem. Sic Cicero ad Atticum distinxit duo praesentia personalia, quasi unum esset praeteritum, alterum praesens, dum inquit: Cupio et iam pridem cupio Alexandriam reliquamque Aegyptum uisere. Sed quid si respondeam esse aliquas orationes quae, quum eisdem uerbis enuntientur, sensu tamen distinguantur, ut si dicas: uir bonus nulla lacessitus iniuria ab amicitia recedit, uir malus nulla lacessitus iniuria ab amicitia recedit hic significas discedere, illic non discedere. Sic in exemplis citatis sunt aliqua quae distinguant ea duo tempora, quae absque illis promiscue poterant apponi, ut illud: Magnae curae fore atque esse iam. In reliquum infiniti uerbi tempora confusa sunt et a uerbo personali temporis significationem mutuantur, ut cupio legere seu legisse praesentis est cupiui legere seu legisse, praeteriti cupiam legere seu legisse, futuri. In passiua uero, amari, legi, audiri, sine discrimine omnibus temporibus deseruiunt, ut uoluit diligi, uult diligi, cupiet diligi.

          De amatum iri uel ire postea dicemus.

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .