|
[XI]
|
|
  |
|
    |
  CAPVT XI   De formatione comparatiuorum et superlatiuorum           Substantia, inquit Aristoteles, non recipit magis et minus. Idem agens de qualitate: Suscipiunt, inquit, qualia magis et minus. Ex his uerbis colligimus comparatiua non posse trahi a nominibus substantiuis unde falluntur qui haec nomina, senex, iuuenis, adolescens, infans, substantiua credunt, cum sint omnino adiectiua. Nec obstat quod Plautus a poenis fecit poenior non enim ibi substantiam sed calliditatem uoluit significare, quasi dicat callidior Poeni enim habiti sunt callidissimi. Sic qui dixit neronior a Nerone crudelitatem significauit. Nec a uerbis possunt creari comparatiua, quia uerbum est ueluti forma orationis nec recipit comparationem, nisi addito aduerbio, ut currit, magis currit. Nescio igitur quid mouerit aliquos ut a potior et detero uerbis formauerint potior, potissimus et deterior, deterrimus, cum ad manum essent potis et deter nomina. Nec a particulis possunt creari, ut ab extra exterior, ab ultra ulterior an obscura sunt nomina, unde haec melius formentur? an obscura sunt superus et inferus, ut mare superum, mare inferum? citer ager dixit Cato exter honos, Statius extera regna, Virgilius exteras nationes passim leges super inferque uicinus, Cato. Saepus aliquando fuit in usu unde Cato dixit, teste Prisciano, saepissimam discordiam propus antiquum fuit, unde propior. Varro, 7 de Lingua latina, sic ait: Alias ut duo prima absint, ut *optum, *optius, optimum alias ut primum et tertium, ut *melum, melius, *melissimum. Nec uerum est quod aiunt non posse duci comparatiua a nominibus habentibus uocalem ante -is uel -us, nam a tenuis, tenuior et tenuissimus trita sunt. Cicero, in Bruto: Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Suetonius, in Galba: Assiduissimi usus Varro, 2 Rust.: Ita sunt assiduiores et paulo post: Eosque assiduiores faciam Plinius, lib. 18: Milites strenuissimi ex agricolis gignuntur Tacitus, lib. 20: Bellum strenuissimi cuiusque periculo geri Plinius, lib. 7 Epist.: Exiguissima legata Lucretius, lib. 4: Nam nihil egregius quam res est cernere apertas piissimus reprehendit Cicero, Phil. 13, sed satis est Antonium eo fuisse usum utitur et hoc nomine Curtius, lib. 9 citat praeterea Priscianus ex Catone arduius iter et arduissimo aditu ex Pacuuio egregissima forma ex Iuuenali, in 4, egregius coenat ex M. Catone, industriorem exercitum ex eodem Catone, uitam innoxiorem et perpetuius et perpetuissimo curriculo ex Lucilio, uillicus paulo strenuior. Notanda etiam sunt: Maturrimus, apud Tacitum, et maturissimus apud Ciceronem et Columelam ipsissimus et oculeissimus et patruissimus apud Plautum. Superlatiua in -limus plura ponunt alii ego tria tantum reperio: simillimus, facillimus, humillimus Seneca utitur imbecillimus et imbecillissimus, epist. 86 neutrum probo. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |