[XV]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

CAPVT XV

Singula participia omnia tempora adsignificare.

          Participia non dicuntur quod partem capiant a uerbo, partem a nomine, sed quod a uerbo partem capiant, quum sint omnino adiectiua nomina et uerbalia.

          Amans omnium temporum esse potest, teste Iustino martyre in admonitorio ad gentes: Quandoquidem, inquit, haec syllaba ῶν, id est ens uel existens non unum dumtaxat, sed tria innuit tempora, praeteritum, praesens, atque futurum. Sic enim Plato ῶν ad futurum retulit tempus etc. Cicero, 10 Epistolarum: Et abfui proficiscens in Graeciam Caesar, 1 Ciu.: Quos ab urbe discedens Pompeius   erat adhortatus, id est, quum discederet Terentius: Sed postquam amans accessit pretium pollicens, id est, accessit et pollicitus fuit idem: Vitro ad eam uenies indicans te amari, id est, uenies et indicabis Cicero, Coelio: De prouintia decedens quaestorem Coelium praeposui prouintiae, id est, quum decedere uellem Plautus, Amphitruo: Cum uxore modo ex hostibus adueniens uoluptatem capit, id est, postquam aduenit, nam in itinere uoluptatem cum uxore non capiebat Terentius: Offendi adueniens qui cum uolebam collocatam filiam, id est, postquam adueni, non in itinere Plautus, Mostellaria: Pater hic me offendet miserum adueniens ebrium, id est, quum aduenerit ibidem: Satin habes, si aduenientem patrem faciam tuum, non modo ne introeat, uerum ut fugiat Horatius: Veniens in aeuum, id est, in futurum Plinius: Inde eductum e custodia bibere iussit, illico spirantem, id est, qui statim spirauit idem: Tum apri inter se dimicant indurantes attritu arborum costas, id est, postquam indurauere, nam dimicantes non indurant Plautus, Bacch.: Credo hercle adueniens nomen commutabit mihi, id est,quum aduenerit Cicero, Balbo: Non dubito quin te legente has literas confecta iam res futura sit Virgilius: Turnum fugientem haec terra uidebit?

          Est ubi hoc participium conatum quendam significat Aen. 6: Agnouit pauitantem et dira / tegentem supplicia, id est, qui conabatur tegere, nec tegere  poterat truncis manibus idem, 9: Nec nos uia fallet euntes, id est, si ire conemur, aut quum ibimus Aen. 2: Et terruit Auster euntes, id est, ire conantes.

          Amaturus, si omnia tempora non significaret, omnibus temporibus non adiungeretur quare a uerbo personali omnia participia deducunt suam significationem ut profecturo tibi dedi literas, profecturo tibi dabo literas item: uenturo Caesare Roma trepidat, uenturo Caesare trepidabit, uenturo Caesare trepidauit. Et sic per omnia tempora. Itaque hoc participium iunctum praesenti aut futuro fere seruat futuri significationem, ut facturus sum, facturus ero cum aliis temporibus uariat Curtius, lib. 4: Mazeus, quasi transeuntibus flumen superuenisset, haud dubie oppresurus fuit incompositos in ripa Cicero, pro Mil.: Vos uisuros fuisse idem, 4 Epistolarum: Eum magis communem censemus in uictoria futurum fuisse quam incertis in rebus fuisse idem, 2 de Diuin : An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somnus crederet idem in Antonium: Aliam sententiam se dicturum fuisse Seneca, Epist. 19: Ingeniosus ille uir fuit, magnum eloquentiae Romanae daturus exemplum nisi eneruasset felicitas, id est, qui dedisset Plinius, libro 3 Epistolarum: Librum, quo nuper optimo principi gratias egi, misi exigenti tibi, missurus etiam si non exegisses, id est, quem misissem Cicero, 4 Phil.: Non sine exitio nostro futurum Antonii reditum fuisse idem, 5 de Fin.: Ne manum quidem uersuras fuisse. Nugatur igitur Valla quum dicit duo futura iungi non posse. Martialis: Mergite me fluctus quum rediturus ero Cicero, in Rhet.: Demonstratun erimus 1 de Orat.: Erit acturus Ouidius: Tu procul absenti cura futurus eris idem, Met.: Si quis forte deum doliturus erit Propertius: Et si quid doliturus erit sim testibus illis.

          Amatus non solius praeteriti est, sed omnium. At uero quia omnia uerba in or carent praeteritis, grammatici inculcarunt pueris hoc participium pro praeterito perfecto unde creditum est esse praeteritum passiuum. Sed re uera, sum amatus praesentis est eram amatus, imperfecti fui amatus, praeteriti ero amatus, futuri. Nam si semper praeteriti esset, latine non diceretur amatus ero. At Cicero dixit: Ego si cum Antonio loquutus fuero idem: Quos spero breui tempore societate uictoriae tecum copulatos fore Idem: Quibus officiis Atticum adstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore Liuius: Paratos fore Curtius, lib. 4: Hoc quoque acceptum fore Ioui uates respondit Virgilius, Aen. 3: Desertas quaerere terras Augurus agimur diuum, id est, deserendas idem, 1 de cycnis: Aut capere aut captas iam despectare uidentur, id est, capiendas ibidem: Submersas que obrue puppes, id est, submergendas Lucanus, lib. 1: Caesosque duces et funera regum, id est, caedendos Terentius, Andria: Vtinam aut hic surdus aut haec muta facta sit, id est, fiat Lucanus 2: Victis bona spes partibus esto, id est uincendis.

          Causam uero quare hoc participium magis uideatur perfecti et praeteriti esse temporis uidetur assignare Priscianus inquiens: Itaque praeteriti quoque perfecti uim habet uerbum est, quod ostenditur quando participiis praeteriti iunctum officio fungitur praeteriti perfecti per passiuorum declinationem uel similium passiuis. Haec ille. Mihi tamen alia uidetur potior ratio. Solet enim contingere saepissime, ut narrando praesentibus utamur pro praeterito. Terentius, Andria: Vbi te non inuenio, ibi ascendo in quendam excelsum locum, circumspicio nusquam ibidem: Funus interim procedit. Sequimur ad sepulchrum uenimus in ignem posita est fletur idem, Phormio: Persuasit homini, factum est, uentum est, uincimur idem: Ignotum est, tacitum est, creditum est. Haec omnia praesentis temporis esse ostendunt alia praesentia sic illud Valerii Maximi: Postquam in patriam reuertitur Cicero ad Luceium: Qui tunc denique sibi auelli spiculum iubet. Posteaquam illi percunctanti dictum est clypeum esse fuluum et illud tritum: Hic situs est Phaeton. Sed iam omnes abutuntur hoc participio de praeterito cum uerbo est. Sed cum aliis uerbis nullius esse temporis ostenditur, ut iussus feci, iussus facio, iussus non faciam Cicero ad Trebonium: Quum ille tardior tibi erit uisus, perferto ibidem: Gratissimum igitur mihi feceris, si ad eum ultro uenies, eique pollicitus fueris Iuuenalis: Conuerso pollice quemlibet occidunt, id est, quum conuertunt Caesar, 1 Gail.: Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae commissum cum equitatu proelium fore uidebat, id est, committendum uel quod possit committi Plinius, libro 2: Lacus ad margines plenus neque exhaustis aquis minuitur nec infusis augetur idem: Anisum strangulationes uuluae, si manducetur, sedat et mox: Portulaca alias manducata refrigerat intestina potuisset in utraque parte uti participio uel uerbo.

          Amandus non semper esse futuri subindicat Valla: Nescio, inquit, an dicendum sit gerundium esse participium praesentis temporis more Graecorum et infra: Vnde indicatur gerundium esse participium praesentis idem sentit Thomas Linacer clarius Donatus in illud Terentii: Vix sum apud me ita animus commotus est metu, spe, gaudio, mirando hoc tanto, tam repentino bono mirando, inquit, id est, quum miror et est participium. Ego autem assero omnium temporum esse posse, ut legendis carminibus fuit poeta, legendis carminibus est poeta, legendis carminibus erit poeta Virgilius: Voluenda dies en attulit ultro, id est, quae uoluitur Lucretius: Plumbea uero glans etiam longo cursu uoluenda liquescit Terentius: Quod in opere faciendo operae consumis tuae Cicero, De senectute: His enim ipsis legendis in memoriam redeo mortuorum idem, 2 De diuinatione: Neque uero superstitione tollenda religio tollitur idem, 4 Epistolarum: Gratiam nos quoque mire ab eo defendenda pace arbitrabamur Iunenalis: Prouida Pompeio dederat Campania febres optandas, id est, quas optare debuerat Cicero: Sed res multis querelis de re publica interponendis transacta est Plinius, in Epistolis: Abstinui a causis agendis Liuius in prologo obscure dixit: Ante conditam condendamue urbem quidam explicant: ante condendam, id est, paulo ante quam conderetur mihi uidetur in ipsa aedificatione, aut fortasse legendum: Ante conditam condendoue urbem.

          Quae uero hic solent addere grammatici de gerundio adiectiuo et de gerundiuis, mera deliramenta sunt. Vide reliqua lib. 3, cap. 8.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com .