|
[XIII]
|
|
  |
|
    |
CAPVT XIII   Modus excluditur a uerbis. Enumerantur uerbi finiti tempora. Imperandi tempus semper est futurum.             Modus in uerbis, quae species uocatur a Varrone, non attingit uerbi naturam ideo uerborum attributum non est, sed explicatur frequentius per casum sextum, ut mea sponte, tuo iussu feci non raro per aduerbia, ut male currit, bene loquitur. Et quum Aristoteles de modis seu modalibus disputat contingenter, necessario, per accidens currit saepe dicit. Viderat hoc Caesar Scaliger, quum dixit: Modus in uerbis non fuit necessarius. Sed quod bene sensit, male tenuit, secutus grammaticorum turbam, qui adeo uarii sunt in iis modis constituendis,ut nihil prorsus certi nobis constituerint. Alii uocant modos, alii diuisiones, alii qualitates, alii status. Deinde alii sex modos, alii octo, alii quinque, quidam etiam quatuor tantum, infinitiuo reiecto, tenuerunt. Sunt qui addant deprecatiuum, ut Musa, mihi causas memora sunt qui potentialem, ut non eam? alii permissiuum, ut profundat, pereat, perdat alii promissiuum, ut dabo, faciam. Varronis uerba sunt ex libro 10: Tertia rogandi, ut scribone, legone, scribisne, legisne? quarta respondendi, ut fingo, pingo, fingis, pingis quinta optandi, ut dicerem, facerem. Vides confusionem grammaticorum, qui in modis explicandis nullum modum tenuerunt. Ego certe, si modos statuissem, quaedam tempora aliter ordinassem nam amabam et amaueram quis non uidet ita imperfecta esse tempora, ut subiunctiui uoces esse omnino fateare? Nam si dicas Cicero scribebat carmina et Cicero scripserat, suspensum habes auditoris animum, donec uerbum aliud adiungas, quo sensus absoluatur. Has igitur tenebras abiiciamus, quae tenera puerorum ingenia mire offuscant. Et ut pauca pro exemplo adducam, cuius modi erit Liuii Tunc uero ego nec quicquam Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem in seruitute duci uideam Virgilius: Nec uos arguerim, Teucri Terentius: Denique hercle aufugerim potius quam... Virgilius: At tu dictis, Albane, maneres idem: Eadem me ad fata uocasses. Et si ego admonerem aliquem dicens caue cadas et responderet cadam, cuius modi diceres esse tempus illud?           Tempora finiti uerbi natura tria sunt. Sed differentias undecim facimus: duas praesentis, ut amo, amem duas infecti, ut amabam, amarem duas perfecti, ut amaui, amauerim duas plusquamperfecti, ut amaueram, amauissem tres futuri, ut amabo, amauero, ama uel amato. Illud tamen acriter aduertendum: omnia tempora secunda pro futuro posse poni, quod sigillatim conabor ostendere amem, doceam et similia, iuncta particula quum, praesentis habent significationem Horatius: Quum tot sustineas et tanta negotia solus in reliquis fere semper futuri Terentius: Purgem me? laterem, lauem. Atque adeo cum particula quum aliquando futurum est Virgilius: Quum faciam uitula pro frugibus ipse uenito. Optando duplex futurum significatur propinquius, ut Martialis: Tabescas utinam, Sabelle belle idem: Pereat, qui crastina curat remotius, ut Cicero: Vtinam aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit idem Attico: De qua utinam aliquando tecum loquar. Particula si futurum denotat Terentius: Si sumas in illis exercendis, plus agas idem: Quod si omnes omnia sua consilia conserant, atque huic malo salutem ferant, auxilii nihil afferant.           Amarem, docerem passim in futuro reperiuntur quare uno Terentii loco contentus ero, quod multorum uicem supplet, in Adelphoe: Seni animam primum extinguerem ipsi, qui illud produxit scelus tum autem Syrum impulsorem Vah, quibus illum lacerarem modis? sublimem medium arriperem et capite primum in terram statuerem, ut cerebro dispergat uiam adolescenti ipsi eriperem oculos, posthaec praecipitem darem caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem et prosternerem. Si denique optamus, semper futurum inuenimus, ut: Vtinam hoc contingeret.           Amauerim, docuerim saepe in futuro leges. Terentius, Andria: Ea lege atque omine ut si te inde exemerim, ego pro te molam idem, Adelphoe: Ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat idem: Vbi si quid paululum te fugerit, ego perierim Liuius: Iussu tuo imperator extra ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam uideam Tacitus in Agricola: Ego facilius crediderim naturam margaritis deesse Columella: Non affirmauerim Sallustius: De iis haud facile compertum narrauerim. Apud poetas saepius Virgilius: Nec uos arguerim, Teucri   Tibullus, lib. 3: Nec tibi crediderim uotis contraria uota Propertius, lib. 3: Sic ego non ullos iam norim in amore tumultus, nec ueniat sine te nox uigilanda mihi Cicero: Citius dixerim iactasse se aliquos idem: Videor sperare debere, si te uiderim idem in Lucullo: Illud uero non censuerim, ut eius auctoritate moueare Terentius, Hecyra: Denique Hercule aufugerim potius quam uideam Gellius, lib. 18 cap. 2: Postrema, inquit, quaestionum omnium haec fuit: Scripserim uenerim, legerim, cuius temporis uerba sint: praeteriti, futuri an   utriusque.           Amauissem, docuissem. Caesar, 1 Gallico: Nonnulli etiam Caesari nuntiabant, quum castra moueri aut signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites Cicero, de Mario: Si se consulem fecissent, breui tempore, aut uiuum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani reducturum et sub finem libri: At ille, ubi ingressus est, confestim gladium distrinxit, iurauit se illum statim interfecturum, nisi iusiurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. Horatius: Dispeream, ni submosses omnes Cicero ad Trebatium: Rescripsi quam gratum mihi esset futurum, si quam plurimum in te studii, officii, liberalitatis contulisset Virgilius: Verum anceps fuerat belli fortuna, fuisset.           In futuro tertio, quod imperatiuum uocant, hae uoces, ama et amato, non differunt. Nam uulgo putant amant praesentis esse et amato futuri remotissimi quasi uero possimus, nisi de futuro imperare Lucanus, de longissimo tempore, dixit: Totum sub Latias leges cum miseris orbem, in te uerte manus et Propertius utramque uocem in eodem sensu coniunxit: Aut si est dura nega sin est non dura, uenito Virgilius: Et potum pastas age Tityre et inter agendum occursare capro (cornu ferit ille) caueto idem, Georg.: Nudus ara, sere nudus et subdit: Primus humum fodito laudato ingentia rura exiguum colito. Ridiculum igitur fuerit dicere ama, " ama tú luego" , amato, " ama tú después" . |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |