|
[VIII]
|
|
  |
|
  |
CAPVT VIII  
          Dicimus, inquit Valla, hic robustus messor, ista robusta mulier neque dicimus antiquus robustus messor, antiqua robusta mulier. Haec ille. At uero ratio ipsa praescribit uni substantiae simul multa cohaerere posse accidentia. Nam ut libenter fateor Catonem non posse simul esse frigidum et calidum, ita libenter concedam simul frigidum crassum ac album esse. Cicero, pro lege Manilia: Mithridates magnis aduentitus multarum nationum copus adiuuabatur ibidem: Quum ita clausa nobis erant omnia maria, ut neque priuatam rem maritimam neque publicam gerere iam possemus idem, 2 De orat.: Haec perpetua contra Scaeuolam Curiana defensio tota redundabit hilaritate idem, 5 Parad.: Quem nutum locupletis orbi senis non obseruat? idem, 2 Tusc.: Sic ad malam domesticam disciplinam uitamque umbratilem et delicatam quum accesserunt etiam poetae etc. idem, 1 Phil.: Non igitur prouocatio ista lege datur sed duae maximae salutares leges quaestionesque tolluntur ibidem: Carissimus tuus paruus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit ibidem: Vt omittam res aui tui prosperas, acerbissimum eius diem supremum malim quam L. Cinnae dominationem idem, Phil. 5: Periculosissimum ciuile bellum ibidem: Bellum acerbissimum ciuile sit restitutum idem, 6 Epist.: Etiam externos multos claros uiros nominarem ibidem: Quasi deuincti magnis meis ueteribus officiis idem, De oratore: Assidua diligens scriptura idem, Ver. 2: Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina idem, 2 De diu.: Vnde superstitiosa primum euasit uox fera idem, Att. lib. 7: Belle nobis flauit ab Epiro lenissimus Auster mitis idem, 7 Fam. : Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam Terentius: Tum ut maleuoli ueteris poetae maledictis respondeat Lucanus: Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno Martialis, lib. 12: Ne mendica ferat barbati prandia nudi pera rogat Suetonius, Ner.: In uetere gentili stemmate Valerius Maximus, lib. 1, cap. 6: Puerum infantem semestrem idem, lib. 4: Aurea Delphica mensa idem, lib. 9 cap. 3: Nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogauit Suetonius, Caes.: In summo publico luctu Curtius, lib. 3: Cum captiuis mulieribus nobilibus ibidem: Captiua nobilis mulier Caesar, 2 Gall.: Quem locum duplici altissimo muro munierant Liuius, lib. 1: Insignique cum ueste et Curuli regia sella adornauit idem, lib. 38: Hic speciosus ultimus dies Scipioni illuxit Terentius, Phormio: Introit ater alienus canis idem, Eunucho: Labore alieno magno partam gloriam saepe in se transmouet sic enim legendus est locus, non magnam idem, Adelp.: Ego hanc clementem uitam urbanam atque otium sequutus sum Varro, lib. 2 De re rust.: Quid rationes dominicas pecuarias conferre nequicquam recte potest idem, lib. 3: Quam seueri boni uiri laudabant Plinius, lib. 1 cap. 2: Est lamina caerea tenui aurata Seneca in Medaea: Candida thyrsigeri proles generosa Lyci. Sed poetarum longum esset persequi testimonia. Passim etiam occurrit ubi suppresso substantiuo plura leguntur adiectiua, ut Inclyti Romani, supple homines Integrum Aprilem te expectaui, subintelligitur mensem Superos omnes et inferos testatur, subintelligitur Deos Miseri mortales, subintelligitur homines splendidus Oriens, scilicet Sol Immensi molares, scilicet lapides Virgilius: Centum lanigeras mactabat rite bidentes, scilicet oues Tibullus, lib. 2, eleg. 2: Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |