|
[I]
|
|
  |
|
  |
CAPVT I   De constructione nominum             Constructionem diximus diuidi in concordiam et rectionem item concordiam triplicem esse: adiectiui et substantiui nominis et uerbi relatiui et antecedentis. Substantiuum et adiectiuum numero et casu tantum consentiunt, non genere nam adiectiua genus non habent, sed certas terminationes ad genera, propter quas substantiuorum genus indagamus. Itaque postquam scieris cuius generis sit paries, tunc necessario dices: paries albus, quia albus est terminatio ad genera masculina restat deinde ut accedat concordia numeri et casus. Quod si obiicias paries alba in numero et casu concordant nec tamen est perfecta concordia, respondeo concordiam perfectam esse, sed a te peccatum esse in regula quae ante concordiam est, quae iubet terminationem in -us deberi necessario masculinis.           Eadem ratio est in concordia nominis et uerbi diximus enim hanc concordiam ex solo numero constare. Tu obiicis: ego docet est numen concordia, non tamen congruit omnino oratio. Peccatum item a te est in regula quae docet omnem nominatiuum esse tertiae personae praeter ego et tu, caetera. Quia igitur ignorasti ego esse primae personae uerbalis, non adaptasti concordiam, quae post regulam sequebatur. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |