|
[VI]
|
|
  |
|
  |
CAPVT VI   Vocatiuus nunquam regitur. Defenditur Plinius a calumnia Laurentii.              Vocatiuus non est secundae personae, ut aiunt grammatici, sed res aliqua cum qua sermonem communicamus nam, ut artifex, perfecto opere, uocat homines spectatum, sic qui composuit orationem auditorem uocat auditum unde non potest hic casus regi, quia tota composita oratio ad uocatiuum dirigitur si dicas regi ab aduerbio O, quia haec particula saepe coniungitur uocatiuo, concedam saepe coniungi, at non semper imo uero alicubi nec apponitur, nec apponi potest, ut in hispano idiomate apelle ostenditur nam quum quis seruos suos inclamat " moç os" , " pajes" , " criados" < et> illi respondent " Señ or" , ibi non potest suppleri O quid quod saepe inuenias O sine uocatiuo Virg.: O ubi campi, Sperchiusque...o qui me gelidis in montibus Aemi sistat. Sed particula O nihil aliud est quam signum laetitiae uel doloris uel excilmationis. Et uero uocatiuum a uerbo non regi apelle indicat uox passiua, quum huiusmodi orationem uertis, Petre, doce illum: ille, Petre, doceatur a te indicat quoque nomen adiectiuum, quum post uerbum imperandi additur, ut discipule, esto bonus Mart.: Esto, Naeuole, solicitus idem apertius: Esto tu, Caesar, amicus Ouid., 1 Tristium: Vade, sed incultus denique aduerbia, nisi pro nomine sumantur, casum regere non possunt, ut docet Caesar Scaliger.           Nunc exoritur quaestio sitne dicendum Veni, puer dicende doctus, an dicende docte utriusque loquutionis accipe testimonia: per uocatiuum loquutus est Horatius: Age dic Latinum Barbite carmen, Laesbio primum modulate ciui idem: Inuicte mortalis Dea nate puer Thetyde Ouidius, 2 Trist.: O princeps parce uiribus use tuis Propertius: Lectule deliciis facte beate meis Martialis, lib. 4: Libelle inuersa pueris aram de charta Ouidius, 3 Amorum: Amnis arundinibus limosas obsite ripas siste parumper aquas Tibullus, lib. 4: 1am nimium Messala mei studiose quiescas, non tempestiuae saepe propinque uiae Virgilius, Aen. 10: O dolor atque decus magnum rediture parenti I(p.55) Persius: Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremque tuum uel quod trabeate salutas quo in loco nugantur interpretes cum sua antiptosi idem: Audaci quicumque es, afflate, Cratino Tibullus ad Bacchum: Huc uenias hodierne, tibi dem thuris honorem Albinouanus in Moecenatis obitum: Impiger Alcide multo defuncte labore, te memorant curas sic posuisse tuas Plautus, Cure.: Haud male meditate male loquutus es Ausonius: Distentas interne uias mirere domorum.           Exempla de uocatiuo et recto. Statius, 7 Theb.: Haud uetito nudus iaciture sepulchro Propertius, lib. 2: Tu criminis autor, nutritus duro, Romule, lacte lupae idem, lib. 3, eleg. 5: Nudus ab inferna, stulte, uehere rate Ouidius, Epist.: Surge, age, Belide, de tot modo fratribus unus Virgilius: Nate, meae uires, mea 15 magna potentia solus Martialis, lib. 6: Nile, iussus cedere brumae, mitte tuas messes idem, lib. 7: Secretusque tua, mule, lauaris aqua Virgilius, 10 Aen.: Dardania stratus dextra miserande iaceres Plinius autem, lib. 7 cap. 30, salutans Ciceronem utrumque casum miscuit, his uerbis: Salue, primus omnium parens patriae appellate primus in toga triumphum, linguaeque lauream merite quod imperitissime carpit Laurentius Valí a nam etsi contra leges grammaticorum uideretur dictum, graece tamen defendi poterat sic enim illi loquuntur, teste Budaeo, in commentariis: Sunesius ad Aurelianum: ῶ μεγαλοπρεπέστατε μόνος ἤ μετὰ ὀλίγων σὺ μόνος δίκαιος καλούμενε, id est: O eximie solus, uel inter paucos tu solus iustus uocande. Sed Valla in illo loco non putat latine dici, Tace tu, imperitus homo, sed imperite quod non dixisset si in haec quae retulimus testimonia incidisset dicimus itaque recte: Defende me, amice mi, et Defende me, amicus meus sed diuerso sensu ac syntaxi nam in hoc posteriore sunt ueluti duae orationes, et deest ens, uel qui es. Vide Ens in ellipsi. Vnde falluntur qui in Sacris litteris putant nomen Deus facere uocatiuum Deus, quum legunt Deus, Deus meus, respice in me, quum rectus sit et legamus apud Prudentium Dee in uocatiuo. |
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |