|
[XI]
|
|
  |
|
  |
CAPVT XI   Superlata neque casum regunt neque magis comparant quam possesiua.             Peruersa grammaticorum opinio ita late peruagata est, ut iam fere nullis machinis labefactari queat. Iam enim persuasum est omnibus tres esse gradus in comparatione: doctus, doctior, doctissimus. Quod in praesentia, si attentis animis excipiamur, facili negotio dissoluemus: sola nomina comparatiua comparant nam in illis Gratae mihi fuerunt litterae tuae, et Gratissimae mihi fuerunt litterae tuae, nulla est comparatio, sed quaedam amplificatio qualitatis in superlatiuo, ut uocant nam hoc nullum aliud peius nomen potuit inueniri sed nos hoc nomine utemur, ut tantum intelligamus si quidem ita fert barbarorum usus hispane dicimus, non per comparationem, sed per incrementum, " Es hombre doctí simo" , " es muy hermoso" , " es hermosí sima" .           Nullam igitur in his nominibus esse comparationem argumentis conuincam necessariis.           1. Grammatici ipsi fatentur superlatiuum idem significare quod positiuum cum aduerbio ualde (ego dicerem cum aduerbio maxime), ut doctissimus, id est ualde doctus, seu maxime doctus, ubi ego nullam comparationem uideo at dices in superlato absolute posito hoc facile potest concedi dubium est, si genitiuus pluralis accedat tunc enim non uidetur ullo modo excludi posse comparatio.           2. Accedat igitur secunda ratio. Haec comparatio, quam tu existimas, fit etiam apte per positiua etiam cum genitiuo plurali, ut sancte deorum, sanctissime deorum. Plinius, lib. 13: Inter omnes potentissimus odor quo sensu dixit Liuius, lib. 36: Í nter caeteras pugna fuit insignis Virgilius, 4 Aen.: Sequimur te, sancte deorum, quisquis es et saepe apud Homerum Δία θεάων, id est: diua dearum unde Ennius: Dia dearum idem: Respondit Iuno Saturnia sancta dearum sic dicimus: Vna sororum, unus gallorum uel ex gallis, primus sapientum, medius digitorum octauus sapientum, dixit Horatius Ouidius, 11 Met.: Mite deum numen Bacchus Liuius: Macedonum fere omnibus et quibusdam Hadrianorum, ut manerent, permisit Plinius: Lanarum nigrae nullum colorem bibunt. In omnibus iis deest ex numero, ut in ipsis superlatiuis. Vide ellipsin. Graeci saepissime utuntur genitiuo plurali cum positiuis in quibus credo deesse περὶ Apollonius, lib. primo Argon.: Περἰ γὰρ βαθυλεἱος ἄλλων νήσων id est: Prae aliis fertilis insulis Hesiodus, in Ergis: Ἱαπετιονίδη πάντων περὶ μήδεα εἰδώς id est: Iapetide, ex omnibus consilia sciens Aratus, de ariete: Περὶ γὰρ πολέων εὐάστερος ἔστιν id est: Prae multis enim fulgidus est Apollonius rursus superlatiuo iungit περὶ, lib. 2, de Phineo: ὁς περὶ δὴ πάντων ὀλοώτατα πήματα ἀνέτλη id est: Qui prae omnibus miseriam passus grauissimam. Frequentius addunt graeci ἐκ Aristophanes, equit.: φίλτατε ἐλ τῶν ἄλλων θεῶν id est: Amice ex omnibus diis Lucianus, de sectis: ἀρίστους ἐξ ἁπάντων προειπών, id est: optimos omnium significans.           3. Non possum tibi negare per superlatiuum fieri comparationem, si accedant praepositiones ante, propter, uel inter, ut in illo Virgilii: Petit ante alios pulcherrimus omnium Turnus Suetonius, Vit.: Famosissima super caeteras coena fuit ei data. Sed uis comparationis non est in nomine, sed in praepositione. Vide plura in ellipsi.           4. Deinde, si superlatiuum compararet necessario haberet casum comparationis, ad quem fieret comparatio. Sed hoc non fit, nam genitiuus ille partitionis est, non comparationis. Et ita absolute ponuntur semper superlatiua, si quidem nullus casus adiunctus ad eorum naturam spectat. Vide ellipsin ex numero.           < 5> .Quid quod eadem haec uis partitionis fit per comparatiua et alia nomina superlata igitur, sicut et alia, ponuntur semper absolute Cicero: Nemo est illorum omnium mihi te iucundior idem: Belluarum elephanto nulla prudentior et caetera quae diximus in comparatiuis.           6. Si superlatiua compararent, id etiam negando facerent, aut interrogando sed id non fit non enim dices Romanorum nemo Cicerone, uel quam Cicero, fuit doctissimus, sed doctior Cicero, pro Lig.: Nulla de uirtutibus tuis plurimis neque gratior ne que admirabilior misericordia est idem contingit interrogando, ut quis romanorum fuit Cicerone uberior uel elegantior?           7. Iam fortissimus graecorum, fortissimus ex graecis, fortissimus ex numero graecorum, fortissimus inter graecos, idem significare fatentur omnes cur igitur tibi concedam in primo esse comparationem, in caeteris partitionem?           8. Si in superlatis esset comparatio, uitiose et ambigue scripsisset Cicero ad Trebatium: Sic habeto, non tibi maiori curae esse, ut iste tuus discessus fructuosissimus tibi sit quam mihi. Non enim scire possemus quo referri deberet particula quam: ad fructuosissimusne, an ad maiori. At uero hic una est comparatio, non duae et ordo est: Sic habeto, non tibi maiori esse curae quam mihi, ut iste tuus discessus sit tibi fructuosissimus, id est, maxime fructuosus, ut superlatum semper absolutum maneat.           9. Si superlatum significaret ultimum excessum, quod grammatici asserunt, non haberet numerum pluralem, quia unus semper in eodem genere tantum deberet excellere sed Cicero dixit: Duos Scipiones fortissimos et optimos uiros, et duas opulentissimas urbes, Carthaginem et Numantiam. Carthago igitur est opulentior Numantia et Numantia est opulentior Chartagine, quod ridiculum est. At si dicas haec eadem ratio erit in comparatis nominibus, nihil ages: omnes enim mecum concedunt in comparatiuis excessum esse, sed non ultimum excessum, quod de superlatiuis grammatici asseruerunt. Eadem ratione, superlata non possent iungi nominibus distributiuis, ut doctissimus quisque, omnes doctissimi, quod et Valla negauit, dicens nomen omnis non posse iungi superlatiuis. At Cicero dixit: Obseruor a familiarissimis Caesaris omnibus idem: Non omnia minutissima consectabitur.           10. Si superlatiua significarent ultimum excessum, inter duo locum non haberent sed locum inter duo habere contra grammaticorum turbam ostendamus Terentii Adelphis de duobus fratribus inquit Demea: Id mea minime refert, qui sum natu maximus Pomponius Mella, de duobus Euxini angulis, lib. 1 cap. 21: Angustissimum Ponti facit angulum Cicero, 2 de inu.: Quanquam praestat honestas incolumitati, tamen uti potissimum consulendum sit, deliberetur idem ad Marium, quum dubitaret in Italiane maneret an ad bellum tenderet, sic intulit: Quo tempore uidisti me profecto ita conturbatum, ut non explicarem quid esset optimum factu idem lib. 11, ep. 10: Sed neque Caesari imperari potest, neque Caesar suo exercitui, quod utrumque pessimum est Liuius, lib. 1: Numitori, qui erat stirpe maximus, regnum legat.           11. Praecipiunt grammatici comparatiuum, si praecedat superlatum, plus significare, ut Cato doctissimus est, sed Cicero doctior. Ego assero in uniuersum comparatum semper comparare, superlatum minime, quocunque loco ponatur, ut doctior est Cato quam qui doctissimus Plautus, Trin.: Verum meliora sunt quam quae deterrima Cicero, ad Terentiam: Ego sum miserior quam tu quae es miserrima. Denique ubicunque sit comparatum maiorem uim habet quam superlatum imo, omnis comparatio semper fit in comparatiuo, aut per illas, quas diximus, praepositiones.           12. Non tamen dissimulabo esse aliquas phrases apud latinos quae lo uideantur agere partes grammaticorum, qui praecipiunt tres esse gradus, ut doctus, doctior, doctissimus quod ego semper negaui nam si superlatiuum ponatur in tertio gradu, non propterea, ut dixi, significat comparationem, sed idem significabit ac si solum poneretur. Quod acriter est aduertendum ne parum perspicaces grammatici iis testimoniis ad suam comprobandam inscitiam abutantur quod planum fiet, si in quatuor uel quinque fiat comparatio nam in septem Nili ostiis, si dicas: Primum magnum est, secundum maius, tertium maximum quonam rogo pacto reliqua numerabis, nisi dixeris: Primum magnum est, secundum maius, tertium maius, quartum maius, quintum adhuc maius etc. Potuisses primo loco dicere: Primum maximum est. Sic igitur intelligendus est Cicero, pro Ligario: Alii errorem appellant, alii timorem qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam qui grauissime, temeritatem idem, lib. 4 epist. 13: Sed tu hoc melius, uel optime omnium idem, lib. 11, epist. 1: Si melior casus fuerit, reuertemur Romam si mediocris, in exilio uiuemus si pessimus, ad nouissima auxilia descendemus hic incipit a comparatiuo, ascendens ad positiuum et superlatiuum Plautus, Cap., act. 3: Miser homo es, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre inuenit sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil inuenit ille miserrimus est, qui quum esse cupit quod edat non habet miserrimus, id est, omnino miser uel maxime miser Plinius, lib. 18, cap. 6: Malum patrem familias, quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate coeli peiorem, qui profestis diebus et ageret, quod feriatis deberet pessimum, qui sereno die subtecto potius operetur quam in agro Cornelius Celsus, lib. 2, cap. 18: Grauior his ex lacu aqua grauissima ex palude. Sed si locum integrum legas, uidebis alium superlatiuum, ante comparatiuum Terentius, Ad.: Quid si maius aliquid te oret Mit: Quasi hoc non sit maximum Helena, Paridi apud Ouidium: Lude, sed occulte, maior, non maxima, nobis est data libertas, quod Menelaus abest, id est: Non est nobis maxima libertas, sed maior quam antea. In omnibus his potuisses incipere a superlatiuo.           13. Nomen proximus superlatum esse nemo, ut opinor, negabit. At Cicero et alii, quum aliquid enumerant, in secundis locis ponunt, non in tertiis, aut quartis. Vnde tota tua doctrina de superlatis atque adeo nomen ipsum superlatiuorum euanescit et prosternitur. Cicero, 1 0ff.: Prima societas in coniugio est proxima in liberis deinde una domus etc. ibidem: Sed si contentio quaedam et comparatio fiat quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes proximi liberi totaque domus idem, 2 inu.: Summa necessitudo honestatis, huic proxima incolumitatis, tertia et leuissima commoditatis idem, 1 0ff.: Maximam uim natura habet, fortuna proximam Plinius, lib. 12, cap. 13: Asarum optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico.           14. Elegantissimus est locus Pomponii Melae, lib. 1, cap. 8: Fons media nocte feruet mox et paulatim tepescens fit luce frigidus tum ut sol surgit, ita frigidior subinde per meridiem maxime riget sumit deinde tepores iterum et prima nocte calidus atque ut illa procedit, ita calidior, rursusque quum est media, perferuet. Vides in tertio loco uerbum positum pro comparatiuo, ubi grammatici superlatiuum collocandum putant quod et ego quoque sic collocarem, sed sine comparatione ulla et absolute ut de eodem fonte Plinius, lib. 2 cap. 103: Circa meridiem maxime frigidus, mox paulatim tepescens, ad noctis media feruore et amaritudine infestatur.           Nunc aliquas Vallae rationes conuellamus, nam omnes persequi esset importunum. Non putat ille locum esse superlatiuo ubi sit diuersum genus, ut Cicero fuit Graecorum et Latinorum dissertissimus. Sed longe fallitur nec in hac parte quid sit genus intelligit, quum reprehendat illud Macrobii: Age serui, non solum adolescentum, qui tibi aequaeui sunt, sed senum quoque omnium doctissime quasi uox doctissime non sit genus iuuenum et senum. Sed quid attinet genus inculcare, quum hic sit partitio, ut saepe diximus? Cur igitur eadem opera non reprehendis Ciceronem, pro domo sua, dum inquit: Hoc ministro omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum impurissimo, rem publicam perdidisti et in Bruto: Phalerius successit iis senibus adolescens eruditissimus ille quidem horum omnium idem: Dii isti Sigulio male faciant homini nequissimo omnium qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt Plinius, in Epist.: Regulus omnium bipedum nequissimus Plinius, lib. 9: Velocissimus omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus id est, maxime uelox Cicero, 1 de orat.: Iurisperitorum eloquentissimus, et eloquentium iurisperitissimus Catullus: Phasellus nauium celerrimus idem: Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis Martialis, lib. 12: Non es, crede mihi, bonus quid ergo? ut uerum loquar, optimus malorum ibidem: Vitimus bonorum. idem Valla praecipit ne dicamus Haec est pulcherrima suarum sororum, sed pulcherrima sororum, quia sororum ipsa una est, suarum non est. Egregia uero ratio et tali uiro digna. Eodem ergo argumento dicere non possemus horum digitorum, aut omnium digitorum medius est longissimus errauit igitur Cicero 3 Tusc.: Zeno istorum acutissimus idem: Demetrius horum istorum politissimus, et multa quae supra citauimus. Illud multo putidius: Non potest, inquit, locus esse superlatiuo citra tertium gradum nam si inter plura uascula aequalia unum sit magis capax, non recte dicas: hoc est omnium maximum quasi latine non optime dicatur: Pessime tecum actum est, mecum uero male, durius cum sociis nostris uel sic: Salus homini pretiosissima est, uita dulcior, pecunia optabilis. Si intelligeret Laurentius nullam hic esse comparationem, quum dicimus omnium maximus, sed partitionem, has argutias mitteret. Attende contra Vallam Liuii uerba, lib. 7: Inde barbari dissipati uertunt impetus in suos fusique per campos, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem albanam petunt. Non attenderat item Valla quod superius adduximus: superlata inter duas res habere locum. Acutius disputabat amicus quondam meus ex loco Ciceronis, sic colligens: Hoc nomen summum superlatum est, sed summum uocat Cicero quo nihil sit superius significat igitur ultimum excessum, simulque comparationem. Locus autem sic se habet in secunda Tusculana: Summum dico quo nihil est superius breue, quo nihil est breuius et infra: Summum autem dico etiam si decem atomis est maior alius haec Cicero. Sed hic locus nil oberit nostrae doctrinae, nam si uelim negare summum esse superlatum, commode id facere possem sed si sane superlatum, nonne sequitur statim Breue uoco quo nihil est breuius? potuisset etiam dicere: Magnum uoco, quo nihil est maius et nigrum, quo nihil est nigrius. Sed illo in loco ridet Cicero Epicurum de summo et breui disputantem.           Summa sit nostrae disputationis: comparata et superlata nullum penitus casum regere nam si fuerit ablatiuus, ut doctior Catone, celerius opinione, deest prae si fuerit genitiuus, ut pedum dexter est uelocior, omnium horum maior est charitas, sororum formosior, uel sororum formosissima, deest ex numero, ut saepe iam ostendimus partitio enim est, non comparatio. |
|
Copyright(c) de la versió n electró nica 2004 Carlos Cabanillas. ExtremaduraClásica.com . |