Amistad verdadera
HomeListado tópicosEjemplosAñadir tópicoBuzón

 

 

  Agradecemos a Óscar Ramos el envío de estos textos.

 

Ejemplos

 

  Este lugar común hace referencia a que la adversidad es la prueba definitiva para reconocer a los auténticos amigos.

 

  donec eris sospes, multos numerabis amicos:
        tempora si fuerint nubila, solus eris.

 

P. Ovidii Nasonis  Tristia, I, IX


scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
tempore sic duro est inspicienda fides.
dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno,
indelibatas cuncta secuntur opes
at simul intonnuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
agminibus comitum qui modo cinctus erat.

 

Ovidio, " Tristia" I, V vv 25-30


Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica versantur ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? Haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates! Ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte: “Amicus certus in re incerta cernitur”, tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re gravem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino”

  Q. Tullii Ciceronis  De amicitia, 64


En la prosperidad es muy fácil encontrar amigos, en la adversidad no hay nada más difícil.

  Epicteto de Frigia 

 

ExtremaduraClásica.com
carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net